Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

tuam tamen se interdum bene scire astipulanti quoque ea parte quae discrepat, sine dubitatione confessi sunt, ut plane fuerit manifestum expectari tuae iudicium sanctitatis, in cuius praesentia promenda sententia differretur, qui merito uitae praecedens recte etiam ex transmarinis regionibus, ut iudicare possis, expeteris.

sed quamuis sacra domui germani mei Augusti principis ad Italiae synodum conuocans auctoritas non neglegenda peruenerit, socianda specialiter etiam serenitatis nostrae scripta iudicamus, quibus precor, ut desiderabilem aspectum benedictionis tuae sine excusatione concedens omnipotenti deo gratum iudices hunc laborem, quod et pro eximio sacerdote et pro sanctae uitae meritis sententiam prolaturus remunerationem uexationis huius in praemio diuino intellegis constitutam. Data XIII. Kal. April. Rauennae.

(29.) RELATIO SVMMACHI P. U. AD CONSTANTIUM. DOMINO SEMPER ILLUSTRI ET CUNCTA MAGNIFICO MERITOQVE

SUBLIMI AC PRAECELSO PATRONO CONSTANTIO SVMMACHUS. Quaecumque subito nullo opinante proueniunt. nec ad culpam iudicis referri possunt et populum rationis ignarum insperata nouitate perturbant.