Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Peruenisse ad uenerationem tuam certa est pietas nostra aduersus papam urbis Romae uitia cum castitate pugnare et [*](27. Dat. die 20 Mart. 419. Ed. Bar. ad a. 4li), 22. 2 eiusdem principis] epp. 27 et 28 non Honorii sed Gallae Plrlcidiac esse demollstrauit Meyer in Indice scholarum Gottingensi JSS$:9 p. 10 4 alium r. corr. fj2 9 depossit V. corr. 0 10 quarum V, corr. 02 15 mea, quod coniecit Jfeyer, est in V 19 intennissis omnilms o2: intermissionibus V 20 te inserui, cf. p. 72, 13 21 dignetur V, corr. o2 ) [*](28. Dat. die 20 Mart. 419. Ed. Bar. ad a. 419, 23. 23 eitisdem] cf. quae initio epistulae 27subnotaui ampu-m V 24 devtheriv V )

74
huiusce rei tam diuturnum esse conflictum, ut inter tot sacerdotes, qui ad synodum conuenerant, quibusdam dissentientibus nondum potuerit apostolica praeceptione firmata uita praeferri.

tuam tamen se interdum bene scire astipulanti quoque ea parte quae discrepat, sine dubitatione confessi sunt, ut plane fuerit manifestum expectari tuae iudicium sanctitatis, in cuius praesentia promenda sententia differretur, qui merito uitae praecedens recte etiam ex transmarinis regionibus, ut iudicare possis, expeteris.

sed quamuis sacra domui germani mei Augusti principis ad Italiae synodum conuocans auctoritas non neglegenda peruenerit, socianda specialiter etiam serenitatis nostrae scripta iudicamus, quibus precor, ut desiderabilem aspectum benedictionis tuae sine excusatione concedens omnipotenti deo gratum iudices hunc laborem, quod et pro eximio sacerdote et pro sanctae uitae meritis sententiam prolaturus remunerationem uexationis huius in praemio diuino intellegis constitutam. Data XIII. Kal. April. Rauennae.