Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

poposcisti igitur in principio per epistolam tuam, uenerabilis, de lapidibus, qui in superhumeralis rationali pontificis tunc super pectus Aaron apponi praecepti sunt, ut nomina eorum et colores et species nec non et loca seu contemplationes, quas ad diuinum cultum referant, singulique lapides pro qua tribu impositi uel unde reperti uel ex qua patria probentur, exponam.

et nobis quidem, < sicut > memoraui, tamquam [*]( 9 cf. Regn. III 17, 10 sqq. 11 n ) [*]( 1 quidem puteum trsp. Fogg. (quidem puteum a) 2 et add. Fogg. (cf. Facund.) ut consequenter praesenti sermone incarnationis non excederet ueritatem Facund, 4 ut V: et Fogg. 8 a addidi (a quibus Facund.) patebaut V, corr. Fogg. 12 quae scripsi: qui V (praebentem [leg. praesentemj sibi benedictionem Facund.) 17 coopante F, corr. a 18 capsace V, correxi Hidrie V 20 poposcistis V, corr. Fogg. 25 tribus V, corr. Fogg. 26 sicut addidi (et sicuti dixi nobis quidem Facund.) )

745
praefatae uiduae propter inopiam difficilis erat horum prorsus inuentio; uerum, sicut illi per benedictionem miranda res accidit et Samaritanae pro <a>qua sensibili mysteriorum domini munus ostensum, sic nobis <mi)nimis sapientia atque scientia et sermone constitutis undique facultas est attributa uelut ex multis imbribus fertili largitate diffusis Heliae precibus aliorumque prophetarum, quorum tu filius discipulus et successor uenerabilis approbaris, accipiens aeque ut illi a domino gratiam eamque nobis orationibus tuis impertiens.

unde iam de his incipiam dicere, primum quidem ueniam poscens et propositi mei studium patefaciens, licet inualide dissertationis possim referre sermonem.