Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Diligenter apostolatus uester cognoscit, quanto fidei calore filius uester serenissimus imperator nosque fuimus ab initio: numquam cessauimus agere, quae pertinebant ad firmamentum religionis diuinae.

pro qua re nuper etiam reuerentissimos sacerdotes Romam direximus, -ut integrum componeretur de capitulis, quibus ad ea dubietas uertebatur. sed ignoramus, quae difficultas prouenerit, ut minime sopirentur hactenus ea, quae uidentur esse leuissima.

salutantes ergo uestram reuerentiam petimus, ut nulla praebeatur occasio, de t e q>ua quisquam possit ambigere, sed habentes prae oculis iudicium maiestatis supernae modis omnibus festinare dignamini.