Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA SVNODO CONSTANTINOPOLITANAE. DE ORDINATIONE EPIPHANII EPISCOPI. Fratrem et coepiscopum nostrum Epiphanium apud felicissimam deo fauente Constantinopolim in officium muneris sacerdotalis adsumptum peruenisse ad nos fraternitate uestra referente gaudemus, quia gratius quodammodo suscipiuntur indicia, quae significauerit amata persona, et tanto maius pro auctoritate nuntii nascitur gaudium, quanto non est quod de testimonio disputetur.

sic erat congruum, karissimi nobis, sic se circa proximum patefacere decebat affectum, ut per uos sedi apostolicae innotescat, quod moribus et sanctitate fulgeret, quod usque adeo se oiim bonis sicut et uos asseritis, imbuit institutis, ut non sit fortius meriti testimonium quam in honorem\' sacerdotis adscitum. quid est enim, quod de eo habeatur ambiguum, in quo de [*]( 2 iohanni fratri V, correxi 3 internuncii V, corr. p promotionem ex pronunciationem corr. V 6 tiTi V: tantum Car. 240. Dat. ut ep. 236. Edd. Car. P 550; Collect. Concil.; DT A I 447; Thiel 966; commemorat Bar. ad a. 521, 6. 14 COXSTAJITINO- POLITAXO V, corr. p 16 felicissimum V, corr. p 21 quod Car.: quo V 26 meritis Car. )

740
bonis moribus sub probatione factae concordiae praesusceptae * * sunt diuina?

quapropter facitis sancte, facitis religiose, facitis pie, quod ueritati testimonium libenter impenditis, quod praemium bene meritis non negatis: quia idem error est tacere ueritatem, qui est falsis adsistere, et eadem iniustitia est si negetur honor moribus placitis, quae est si concedatur indignis. certum est, amantissimi, participari uos cum sacerdotis laudibus intimatis, quia omni fraternitatis uestrae ordini transcribitur, quod in uno, quem ex uobis elegistis, esse laudatur.

deus omnipotens fidei suae pacem sub perpetuitate conseruans electionem ordinationemque uestram, quam insinuandam sedi apostolicae per Iohannem fratrem et coepiscopum nostrum nec non et Heraclianum presbyterum atque Constantinum diaconum filios nostros religiose credidistis, tanta firmitate confortet et ita omnium discordantium luctamina disiciat, ita dissidentium corda compescat. ut, quemadmodum sub fratre et coepiscopo nostro Epiphanio pacificationis datum est indicium, gratulemur effectum. Data VII. Kal. April. Ualerio cons.

GESTA IN CAUSA ABUNDANTII EPISCOPI TRAIANOPOLITANI IN SCRINIO HABEMUS.