Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quod si prauos mcentores secuti turbas et tumultus potius quam quietem ac modestiam legeritis, quibus fauetis, monstrabitis nec solum uobis sed et auctoribus uestris, quorum consiliis inhaeretis, periculum salutis. ad quod nos compellitis, imminebit. neque enim uenia dignus est, qui ab improbitate humanitatis nostrae monitis non poterit retineri. Data Id. Mart.

(25.) EIUSDEM PRINCIPIS EPISTOLA AD SANCTUM PAULINIM EPISCOPUS NOLANUM.

SANCTO AC UENERABILI PATRI PAULINO EPISCOPO. Iam tunc fuit apud nos certa sententia nihil ab his sacerdotibus, qui ad synodum conuenerant, posse finiri, cum beatitudo tua de corporis inaequalitate causata itineris non potuerit iniuriam sustinere. et per absentiam sancti uiri, non quidem optentura, interim tamen uitia gratulantur, cum praua et uetus ambitio et cum benedicto uiro sanctaeque uitae diu uelit habere [*]( 1 possebat V, corr. 0 3 uobis o Meyer: uD V, ibi Bar. 9 integro V, corr. oJ 10 debitam probitatem V, corr. Bar. 12 turbas et o2: turbarent V, turbarum Bar. quam inseruit Bar. (cf. ad p. 70, 23) 13 Uubis o2: uerbis V 2o. Data die 20 Mart. 419. Ed. Bar. ad a. 4/9, 20. 21 Tam tunc r. corr. Sirm. Meytr: tantum Bar. 23 finiri scripsi (</. 1). 72, 30 quae a paucis non potuit tenninari): diffiniri V, definiri Bar. 25 et dictum est ut altis locis et Ufro )

72
certamen et contra haec apostolicae institutionis bona de praesumptis per uim parietibus existimet confidendum.

o uere digna causa, quam non nisi coronae tuae beata uita discingat. dilatum itaque iudicium nuntiamus, ut diuina praecepta ei uenerationis tuae ore promantur, qui ea secutus implesti. nec potest alius eorum praeceptorum lator existere, quam qui dignus apostoli discipulus approbaris specialiter.

itaque domine sancte, merito uenerabilis pater. iustus dei famulus, diuinum opus contempto labore tributurus hoc nobis uisitationis tuae, si ita dicendum est, munus indulge, ut postpositis omnibus, quoniam temperati aeris tranquillitas suffragatur. synodo praefuturus sine intermissione etiam desideriis nostris et benedictioni, quam cupimus, te praestare digneris.

(26.) ITEM EIUSDEM PRINCUMS AD EPISCOPOS AFROS.

Serenitas nostra cum in omnibus causis tum praecipue in his. quae ad uenerabilem religionem pertinent, perpensum cupit habere iudicium.

de sacerdotio urbis aeternae exortam contentionem etiam trans maria iam credimus nuntiatum. quae a paucis non potuit terminari et ideo multorum necessarium constat esse iudicium.