Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DOMINO UIRO BEATISSIMO SANCTOQVE PATRI HORMISDAE URBIS ROMAE PONTIFICI IUSTINIANUS. Quantam uenerationem religionis habeamus quamque solliciti semper fuerimus propter uniendas sanctas ecclesias, testis est quoque uestra beatitudo. postquam regnauit etenim domnus noster inclitus imperator, per omnes ad Italiam uenientes direximus litteras apostolatum tuum rogantes sicut decebat.

nunc etiam, ne quid eorum, quae fieri conuenit, praetermittatur, Iohannes uir reuerentissimus antistes, Heraclianus presbyter et Constantinus diaconus sacrosanctae ecclesiae huius inclitae ciuitatis destinati sunt ad urbem feliciter, ut super omnibus, quae scripsit filius uester serenissimus imperator, integrum responsum accipiant. dignetur ergo sanctitas tua suscipere memoratos uiros religiosissimos libenter et habitis orationibus placataque diuinitate sic omnia debeat ordinare uenerabiliter, ut nihil ultra remaneat in ambiguum.

nobis etenim uidetur, quoniam filius dei uiui dominus noster Iesus Christus ex uirgine Maria natus, quem praedicat summus apostolorum carne passum, recte dicitur unus in trinitate cum patre spirituque sancto regnare, maiestatisque eius personam in trinitate et ex trinitate non infideliter credimus.

de nominibus autem defunctorum episcoporum clementer et ut decet pacificum patrem disponite; quia uester quoque praecessor beatae recordationis ad memoriae [*]( 22 Petro I 4, 1 ) [*](1 strotonicif V 2 lidie V) [*](285. Data et accepta ut ep. 233. Edd. Car. 12 553; Collect. Concil.; Thiel 954; commemorat Bar. ad a. 520, 59. 6 romane V, eorr. Car. 7 unigendas V, corr. 0 12 pretermittetur V, corr. p 17 memoratos ex memoratns corr. V 18 et V: ut Hartel 24 persona V, corr. edit. reg. )

716
principalis Anastasium scripsit, ut, si nomen Acacii tantummodo tolleretur, una nobis esset communio. non est igitur (graue, quod> suasit uestra sedes, ut praestet. imitari debetis etenim sanctissimum Leonem Romanum pontificem ac, sicut ille scripsit Leoni, ita et uos omnibus amputatis dubitationibus perfectas pacificasque paginas ad inuictissimum principem filium uestrum rescribere * * ecclesiae, ut ante tribunal uenturi iudicis participes eorum sitis, quorum sedem iure sacerdotali tenetis.

ostendat ergo tuus apostolatus, <quod merito) Petro successit apostolo, quoniam dominus a uobis utpote summis pastoribus exacturus est uniuersorum salutem, qui poterunt esse salui firmata concordia. nos etenim finitis capitulis, de quibus scripta suscepistis, ultra non patiemur a quoquam controuersiam religionis in re publica nostra moueri nec uestram sanctitatem conuenit audire superflua concertantes.

(236.)

HORMISDA IUSTINO AUGUSTO. Inter ea, quae ad unitatem ecclesiae pertinentia, propter quam deus clementiae uestrae [*]( 1 cf. ep. papae Anastasii II 1 § 4 p. 617 ed. Thiel 5 cf. Leonis Magni ep. 165 ed. Baller. I 1353 ) [*]( 1 accatii V 2 none (= non est1) V: nonne o graue quod inserui ex coniectura Thielii conferentis p. 656, 4 sq. 7 ecclesiae V: debetis mauult Thiel, ecclesiae <gratia> Hartel; sed nescio an plura exciderint uelut rescribere <unitatemque oportet restituere> ecclesiae 8 particeps V, corr. Binius 9 post apostolatus spatium 7 fere litterarum reliquit V; quod inseruit o2, quod merito ego 236. Dat. (simul cum epp. 237-240 a. 521 die 26 Mart. per lohannem Claudiopolitanum etc.; epistulae :236-240 respondent epistulis .\'!32-235. Kpistulam praeter Auellanam seruauerunt Hispana (ed. Gonzalez II n. 86 p. 141), unde eam recepit Pseudoisidorus (p. 686 ed. Hinschius), et Dionysio-Hadriana : Hisp. = consensus editionis Gonzalezii (= Gonz.) et codicum i (i1 = Vatic. 1341, i2 = Vatic. 630, i3 = Vatic. 3791); H — Hadriana i, e, consensus codicum h1-10 et d2. quos enumeraui p. 83. Praeter edd. Hispanae et Hadrianae epistulam typis descriptam exhibent Cur. P. 557; Bar. ad a. 521, 16; Collsct. Concil.; BT 138; Thiel 959. 17 Hormisda Iustino Augusto VH: Epistola Hormisdae papae ad Iustinum imperatorem. Gloriosissimo atque )

717
elegit imperium, in litteras contulistis, hoc quoque, uenerabilis imperator, cura fidei, cui multipliciter uos studere declaratis, adiecit, ut aliquorum preces perferendae ad humilitatis meae notitiam iungerentur, quibus uel quid quaestionis oriretur agnoscerem uel ad summouendum propositae consultationis ambiguum responsum a me religiosae scientiae conueniens redderetur.

legi omnia sollicitudine qua decebat, et licet ad responsi plenitudinem sufficere potuisset, si illa tantum, quae a ueteribus sunt definita, rescriberem, tamen ut religiosi propositi uestri remunerarer affectum, non subtrahendum credidi mei quoque sermonis obsequium.

quid enim est, quod emergentibus Nestorii et Eutychetis uenenis paterna omisit instructio? paene omnes impietates cum inuentoribus tam nefandorum dogmatum conuenientia in unum synodica decreta presserunt nec ulterius remansit locus ullus tam diris perfidiae seminibus amputatis aut Christum dominum nostrum credere sine carnis fuisse ueritate aut eundem non et deum et hominem de materni uteri intemerata fecunditate prodisse:

cum alter eorum dispensationem qua saluati sumus negando quantum in se est irritam faceret, alter opinione contraria sed impietate consimili in eodem domino nostro Iesu Christo potestatem diuinam a uera humanitate secluderet, neque ille recordatus quia palpandam carnem suam Christus ostendit, neque ille euangelii memor uerbum carnem factum esse dicentis, cui [*]( 23 cf. Luc. 24, 39 24 Ioh. 1, 14 ) [*]( clementissimo filio Iustino Hormisda episcopua salutem Gonz., (Ad Iustinum imperatorem i3) Gloriosissimo atque clementissimo filio Iustino augusto ormiada episcopus a 1 litteris Hisp. 2 studire h1h2h3h6h7h10d2 studiri h* declaritatis h1h3h4h6h7h10d2, declaritati h2, declarastis h 3 perferendae Hisp. et ex parte H: pferende V, praeferendae hWhVi* 6 ambitum Gonz. 8 potuissem Gonz. 9 a ueteribus VH: ab auctoribus Hisp. 10 ppositi V uestri Hisp. H: om. V remunerarer VH (remunerare hVi1, remuneraret hsh9, remunerarem /t10): remunerarem Hisp. 11 quid enim est om. hWhWhWd2 quod om. h*d2 12 demergentibus h1h2h3h4h5h7h10 eutichetis V . pene os V 15 remansit Hisp.: om. VH ultus H 18 prodiisse Gonz. 22 humilitate H (exceptis h*h5d2) secludere hVi1 ille VHi: iste Gonz. )

718
uox domini indeficienter insonare debuerat, qua dixit et docuit: nemo ascendit in caelum nisi qui decaelodescendit, filius hominis, qui est in caelo.

saepe haec et multis praecedentium sunt comprehensa sententiis; sed nec clementia uestra, licet iam dicta sint, fastidiose poterit repetita cognoscere nec nobis pudor ea, quae sunt a prodecessoribus nostris praedicata, reuoluere. neque enim possibile est, ut sit diuersitas praedicationis, ubi una est forma ueritatis, nec ab re iudicabitur alienum, si cum his, cura quibus conuenimus fide, congruamus et dogmate.

reuoluantur piis mansuetudinis uestrae auribus decreta synodica et beati papae Leonis conuenientia sacrae fidei constituta: eadem inuenietis in illis, quae recensetis in nostris. quid ergo est post illum fontem fidelium statutorum quod amplius, si tamen fidei terminos seruat, quamlibet curiosus scrutator inquirat? non opus aut adiectione plenis aut institutione perfectis, nisi forte mauult quisquam dubitare quam credere, certare quam nosse, sequi dubia quam seruare decreta.

nam si trinitas deus, hoc est pater et filius et spiritus sanctus, deus autem unus, specialiter legislatore dicente: audi Israel, dominus deus tuus deus unus est: qui aliter habet, necesse est aut diuinitatem in multa diuidat aut specialiter passionem ipsi essentiae trinitatis impingat, et, quod absit a fidelium mentibus, hoc est aut plures deos more profanae gentilitatis inducere aut sensibilem poenam ad eam naturam, quae aliena est ab omni [*]( 2 Ioh. 3, 13 20 Deuter. 6, 4 ) [*]( 5 iam VHisp.: etiam H 6 <est\'. ea Gonz, praedecessoribus Hisp. (excepto il) 7 praedicata Hisp. (excepto t3) H (ezcepto d2;: praedicta Ft3dJ 12 inuenientis h1h2h3h6h7h10, inuenientes h4h5 14 quod H: quid Hisp., qui V terminos Hisp. H: temiinu* V 15 stuta. tor V opus aut adiectione (abiectionem d2, adiectionem ili2, abiectione t3) plebis (pIenis Gonz. et man. 2 hlh9) aut Hisp. H: opere aut V 16 institutione VHi: distinctione Gonz. mauult VHisp.: uult H 19 spalit (= spiritaliter) V 21 qualiter hthshin 22 diuidens V 23 mentes h1h2h3h4h5h7h10d2, mentis h6 )

719
passione, transferre. unum est sancta trinitas.

non multiplicatur numero, non crescit augmento nec potest aut intellegentia comprehendi aut hoc quod deus est discretione seiungi. quis ergo illi secreto aeternae impenetrabilisque substantiae, quod neque ulla uel inuisibilium creaturarum potuit inuestigare natura, profanam diuisionem temptet ingerere et diuini arcana mysterii reuocare ad calculum moris humani? adoremus patrem et filium et spiritum sanctum, indistinctam distincte, inconprehensibilem et inenarrabilem substantiam trinitatis, ubi etsi admittit numerum ratio personarum, unitas tamen non admittit essentiae, ita tamen. ut seruemus diuinae propria naturae, seruemus propria unicuique personae, ut nec personis diuinitatis singularitas denegetur nec ad essentiam hoc, quod est proprium nominum, transferatur.

magnum est sanctae et incomprehensibile mysterium trinitatis: deus pater, deus filius. deus spiritus sanctus trinitas indiuisa, et tamen notum est, quia proprium est patris, ut generaret filium, proprium filii dei, ut ex patre patri nasceretur aequalis, notum etiam quid sit proprium spiritus sancti.