Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DOMINO PER OMNIA SANCTO AC BEATISSIMO FRATRI ET COMMINISTRATORI HORMISDAE EPIPHANIUS IN DOMINO SALUTEM. Quantam habuimus alacritatem nos quoque et piissimus ac Christianissimus imperator una cum fidelissima et in omnibus bonis florente coniuge sua circa rectam et puram sanctarum ecclesiarum unitionem et quemadmodum cum caritate dei, qua nos decebat, destinatos a nobis sanctos episcopos et religiosos suscepimus et uenerandos habuimus clericos, existimamus quidem et ante ex his, quae acta sunt, satisfactum uestrae beatitudini.

credidimus tamen, quod, si dominus et saluator Iesus Christus deus noster idem ipsos reuerentissimos comministratores nostros incolomes uestris obtutibus praesentauerit, omnia, quae excitata sunt, uobis sanctissimis manifesta fieri. et laborem, quem potuimus sustinere, per hos ipsos [*]( 2 iubere enim H: iuberet V queadmodum Vh1h2h3h4h5 3 quidem H 4 festistinant V 6 de H: om. V 8 facta H: om. V custodiatur addidi: om. V H 288. Dat. (simul cum ep. 234 et 235) a. 520 die 9 Sept. per Iohannem Claudiopolitanum etc.; accepta die 30 Nou. Edd. Car. I2 544; Bar. ad a. 520, 46; Collect. Concil.; Thiel 947. 16 cristianissinius V 19 queadmodum V 23 quod si scripsi: quodsi uulgo 24 idem V: eosdem Thiel reuerentissimus V, corr. 0 25 comministatoreB V )

708
manifestius cognoscetis, quemadmodum per dei gratiam et fidelissimorum principum nostrorum Constantinopolitanae ciuitatis nostra ecclesia pacifice est gubernata et nomina eorum inter sacra non sunt recitata mysteria, quae sedi uestrae profana cognouimus, sed quattuor conciliorum pro recta fide consonantia praedicatur et hoc ipsum omnibus sacrorum diptychorum recitatione manifestum est.

annuntient igitur nobis, quia non parui nobis subiecti sacerdotes nec rursus sub eorum ordinatione episcoporum parua est subdita multitudo, qui bonum huius coeptae unitionis amplectuntur; uestra etiam sanctitas cognoscat istius se generalis boni et principem et inceptorem nihilominus constitutum.

unde fortiter ad uigilandum beatitudo uestra laudis est stimulis excitanda, ne, id quod diuina in honorem uestri coeperat ordinare misericordia, non ad plenum ita ut condecet communis unitas prouenire uideatur.

diligentius autem de his fidelissimi et piissimi nostri principes de sanctarum dei ecclesiarum unitate et concordia gaudentes ad uestram mandauerunt beatitudinem, supplicationes a plurimis sanctis sacerdotibus suscipientes tam Ponti quam Asiae prouinciae et maxime Orientis, apud quos nomina quondam sacerdotum suorum tacere difficile et impossibile esse uidetur tantaque eorum obstinatio est, ut omne periculum pro tali facto parati sint sustinere.

igitur praecedentes omnes circa pacis studium necessarium causas considerantes, quia per solam istam humilitatis uiam communem omnibus unitionem et salutem inuenimus, interrogantes, sicut dictum est, et satisfacientes uobis ab illis, qui a nobis in hoc negotio sunt destinati, causam cum pacifica, qua uos decet, gubernatione dispensetis. nam dum una utraque sit ecclesia, procul dubio et bona, quae per uigilantiam eueniunt, communis exinde [*]( 1 queadmodum V 5 recte (corr. ex secte ut widetu) fidei V, corr. Bar. 7 dipticiorum V 8 parui V: pauci Bar. 10 quae Bar. amplectuntur restitui: aniplectitur rasura ex amplectuntur ut uidetur V 13 laudibus V, correxi: laudum Car. 14 cęperat V 15 peruenire Car. 17 principis V, corr. Bar. 24 causę V, corr. Car. 29 fit perperam Thiel )

709
laudis gloria utrisque patriarchalibus sedibus rimatur, ut consuete omnium dominus et conditor Christus uerus deus noster magnificetur.

de his autem omnibus summo uobis supplicentur affectu Iohannes sanctissimus episcopus multos nobiscum sudores in praesenti deponens certamine et Heraclianus reuerentissimus presbyter sanctae nostrae maioris ecclesiae et cohabitator noster et Constantinus reuerentissimus diaconus eiusdem maioris ecclesiae, per quos et nostra synodalia symbola secundum ecclesiasticas uestrae beatitudini simul destinauimus leges.

nunc igitur piissimi nostri imperatores studium circa sanctarum ecclesiarum unitionem ostendentes pacificis . ad uestram beatitudinem de his causis utendo litteris et oblatas sibimet ab Hierosolymitanis et Orientalibus petitiones destinauerunt. nos ergo occasionem salutationis inuenire uolentes hanc ad uos fecimus epistolam, per quam supplicamus proponentes uobis sanctissimis hanc uocem diuinam:

ecce tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis! ecce credidit nobis omnium dominus talentum, quod augmentatum possit restitui boni operis fructu et saluare per laudabilem uestram dispensationem tantas quidem sanctas ecclesias tantosque earum sacerdotes et multitudinem innumerabilem nunc quidem unitam sanctae ecclesiae, periclitantem autem et errantem si uestrae beatitudinis gubernaculum commoretur, et maxime hos, qui in sanctis locis habitant Christi dei nostri, ita ubique sanctis adhaerentes ecclesiis, ut eorum respui non [*]( 16 Cor. II 6, 2 ) [*]( 1 utriusque Bar. rimatur V: deriuatur ineptissime Thiel ut Bar.: et Y 4 scribendum supplicent, nisi quis interpretem medialem formatn Graecam προϧεύγωντα : per oscitantiam forma passiua reddidisse putaverit 9 beatitudini simul temptaui: beatitudinis ut V, beatitudinis Car. 10 imperatoris V, correxi (cf. principes p, 708.2 et 17; p. 710, 6) 11 ostendentis edit. reg. 13 ierosolimitanis V 14 destinauerunt scripsi: destinanit V 16 ecce nunc tempus Vulgata 19 et saluare Thiel: ut saluati V, et Baluari Bar. 21 eorum V, correxi 23 errantes V, corr. Bar. si ueetrae] fux re V commemoretur V, corr. Bar. 24 hos scripsi: his F nostri] nl V )

710
debeat multitudo. nam omnes per suggestionem eorum ita in obstinationis suae malo perdurant, ut uelint ante uita recedere quam excogitata relinquere, ut si deus hos per uestram beatitudinem adunari praeceperit, uestrae laudis meritum et praesentibus et futuris adscribatur temporibus.

oret igitur uestra sanctitas tam pro piissimis et Christianissimis principibus quam pro nostra paruitate et uniuersali unitione, ut gratia sanctae et unius essentiae trinitatis et intercessionibus dominae nostrae sanctae gloriosae uirginis et dei genitricis Mariae omnia ad unitatem indiuisam conueniant et fundamentum inconcussum catholicae fidei confirmetur, per omnia sanctissime frater.

indicia autem nostrae secundum Christum deum nostrum caritatis per uiros reuerentissimos destinauimus ad ministrationem diuinae culturae et sanctae et apostolicae uestrae ecclesiae calicem aureum gemmis circumdatum, patenam auream et alium calicem argenteum, uela holoserica duo, quae suscipere uestram < beatitudinem > supplicamus cum illa karitate, quam uos habere secundum deum non dubitamus.

omnem in Christo fratemitatem, quae cum uestra est sanctitate, nos quoque et qui nobiscum sunt plurimum salutamus. Accepta pridie Kal. Decembr. Rusticio u. c. cons.