Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

inter episcopos, quos in urbe sacratissima fauentium studia uel partium uoluntas elegerat, ab omnibus qui aderant sacerdotibus iusseramus audiri et aliquotiens iterata cognitio est. uerum cum longiores moras examinatio iustae cognitionis afferret et plura inquisitio iudicum diligens inueniret, quibus finis citus non posset imponi, et festorum dierum celebritas celeritatem definitionis exposceret, ne quid temerarium promeremus, rem omnem credidimus differendam.

missus itaque est Achilleus uir religiosus episcopus Spolitinae ciuitatis, per quem sanctorum dierum celebritas impleretur. amplitudinis uestrae est popularium mentes ad quietem consilii salubritate retinere, cum probabilem ac necessariam dilationem nostram dubitare nequeatis. Data Id. Mart.

(24.) EIUSDEM PRINCIPIS EDICTUM AD POPULUM.

Fidei curam, Quirites optimi, maximam iudicantes nihil festinum aut inmaturum credidimus proferendum. ea enim in causa religionis decerni censemus, quae sine errore ac reprehensione sententiae ab omnibus comprobentur.