Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA GERMANO EPISCOPO FELICI ET DIOSCORO DIACONIS ET BLANDO PRESBVTERO. Animos nostros tam diuturnum dilectionis uestrae silentium ut tantorum temporum contristat absentia, praecipue cum uir magnificus patricius Symmachus et uir illustris Romanus magister militum filii nostri reditum apud nos caritatis uestrae sine dilatione promiserint, et ignoramus, utrum illic causarum qualitas an certe fraus aliqua simulata sub necessitate detineat, quia nobis sollicitudinem sine cessatione gerentibus et paene uniuersos partium illarum homines percontantibus diuersa et dissimilia nuntiantur.

et ideo, quoniam causas tantae tarditatis uos melius deprehendere et intellegere potestis atque cognoscere, significare nobis ista, de quibus noster cruciatur animus, debuistis, uel si est causa dilationis idonea, sicut constitutum est, aliquem de uestris ad nos oportuerat destinari.