Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA GERMANO ET IOHANNI EPISCOPIS ET BLANDO PRESBVTERO. Grauiter nos Iohannis catholici afflixit interitus, quem haeretici Dorothei uesania perhibetis extinctum. nam eundem Dorotheum Constantinopolim iussu principis didicimus euocatum.

aduersus quem domno et filio nostro clementissimo principi debetis insistere, ne ad eandem ciuitatem denuo reuertatur sed episcopatus, quem numquam bene gessit, honore deposito ab eodem loco ad ecclesiam longius relegetur uel certe huc ad urbem sub prosecutione congrua dirigatur.

ad hanc etiam partem inuigilare debebitis, ne in loco eius Aristides totius mali incentor et conscius quibuslibet subreptionibus ordinetur, nam nihil prodest mutari personam, si eius deformis nequitia perseueret; sed talem uirum debetis eligere, ut de iudicio uestro cuncta catholicorum congregatio gratuletur.

his igitur obseruatis pro Thomae atque Nicostrati fratrum et coepiscoporum nostrorum personis intentio dilectionis uestrae uehementer debet incumbere. nam quid prodest ecclesiam redintegrasse, si ab eius corpore sacerdotes uideamus extraneos, quos in nostram communionem uos caute atque rationabiliter non ignorastis esse susceptos? unde non leuiter nos res ista contristat, si ab his, qui sedis apostolicae [*]( 2 de inseruit Bar. 227. Dat. (aimul cum ep. 175) a. 519 die 3 Dec.; per Paulinum. Edd. Car. P 515; Bar. ad a. 519, 134; Collect. Concil.; BTA I 438; Thiel 903. 8 catholi V, corr. a 12 insiste V, corr. a 14 ad ecciesiam V: ac ecclesia Car., ab ecclesia Bar. 18 nt (= nihil) V: nui a, unde nulli o 19 eius deformia nequitia scripsi: etdera formis nequicie V, eiusdem formam nequitiae a, eiusdem forma nequitiae 0\' 23 pdg V 24 corpore ex corporis V )

693
praedicationem sequuntur, neglegantur qui in eius fide et consensu recepti sunt.

idcirco, sicut hortati sumus, pro eorum communione atque loco serenissimo principi uehementer insistite; nam in eadem causa domno et filio nostro clementissimo principi et uiro illustri Iustiniano filio nostro scripta direximus, hortantes, ut cum uestra, quantum ad ecclesiarum suarum receptionem pertinet, debeant caritate tractare. de quo uos articulo nostrae ordinationis \'suspicamur immemores: diximus enim, quemadmodum exclusis occupatoribus hi, de quibus loquimur, ad proprias reuertantur ecclesias, ut illi alibi, si tamen rectae sunt fidei, ordinentur.

de personis Scytharum monachorum uir illustris Iustinianus nobis scripsit, quarum exemplaria litterarum fraternitati uestrae direximus. qui cum nollent sustinere uestrae dilectionis aduentum et obseruationum moras se dicerent ferre non posse, temptauerunt clam de urbe discedere. quos tamen nos fecimus sollicitius custodiri, ea, quae de uobis contraria dixerunt, uolentes agnoscere, ut, cum reuersi deo propitio fueritis, eorum error rationabilibus adhortationibus corrigatur. Data III. Non. Decembr. Eutharico u. c. cons.