Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DIACONIS ET BLANDO PRESBVTERO, Cum nos ecclesiasticae prosperitatis gaudia subleuarent et prope plenum laboris uestri fructum cottidie carperemus, repente nos inimica uniuersis, quae uotiue successerant, fama confundit. cuius opinionis ordinem etsi uobis necdum referentibus suspicamur incertum, pro ipsius rei tamen magnitudine credidimus non tacendum.

itaque perlatum est fratrem et coepispopum nostrum Iohannem, dum ad Thessalonicam pro suscipiendis tantum libellis, qui promittebantur, accederet, ita plebis inrationabili seditione concussum, ut extincto primum eo, qui hospitium uenienti praebuerat, ipse quoque non dissimili caede mactatus et uix sacrosancti fontis reuerentia uindicatus euaserit.

cuius [*]( 1 Ioannem Bar. (cf. p. 692, 8 sq. Iohannis catholici interitus quem.. perhibetis extinctum): hominem V 5 qui add. Car. 7 catholicus Car. 226. Dat. a. 519 die 13 Oct. per Leonem. Edd. Car. I1 513; Bar. ad a. 519, 125; Collect. Concil.; BT A I 437; Thiel 892. 18 DIAC V 20 uniuersis scripsi: uniuersi V Car., (de) uniuersis Thiel, uniueraa (scil. esse) Hartel 21 quae repente successerat Car. 27 sedicioni r, corr. 02 )

691
seditionis initium sub interrogationis dolosae commento ab Aristide presbytero narratur exortum. uerum nos, si haec manifesta sunt, adeo de plebe non querimur. erit in potestate uenerandi principis temporis sui et catholici sacerdotis iniuriam, qua iubeat, resecare censura.

sed id, quod ad nos attinet, cura peruigili per uos deo propitio desideramus impleri, quia. nullum uolumus aut non reddita ratione conuerti aut sic rectam uiam fidei profiteri, ut sibi a principe aliquid sine doctrinae remedio causetur imponi.

hoc igitur suggestione uestrae supplicationis peragite, ut Thessalonicensis episcopus, qui sub interrogationis obtentu ecclesiasticam pacem protracto in longum nititur dissipare negotio, quam a uobis suscipere noluit, a principe ad urbem directus ab apostolica percipiat sede doctrinam et, quicquid sibi dubium putat, huc ueniens praesenti a. nobis inquisitione condiscat; sic enim probare potest se catholicae professionis seruare cautelam, non malitiose concepta uindicare certamina.

sciat nos paratos esse et bene inquirentes instruere et errantes ad fidei rectum tramitem scientia duce reuocare, quia si dubitans paratam non uult experiri doctrinam nec rursus in simplicitate cordis, quae pacis et religionis causa iubentur, admittere, in aperto est, qua mente uel dei nostri praeceptis obsistat uel orthodoxi principis exempla contemnat.

in hac ergo parte totus suggestionis uestrae actus immineat, quia nec illi alia possunt ratione saluari et incitatae plebis sub hoc melius moderamine causa sedatur. cum quo etiam Aristidem presbyterum clementissimus princeps ad nos uenire praecipiat, quia, sicut praefati sumus, omnes, quorum pax ecclesiastica ambiguitate diuiditur, simul ad communionem nostram depulsa mali erroris aegritudine catholicae scientiae cupimus sentire medicinam.

praeterea, mox praesentia uos contigerit scripta suscipere, debebitis [*]( 1 dolose V 2 pptro V 8 aligrt V 12 qm (= quam) V: qrti (= quoniam) a 14 putet Car. hc V 15 sic V: si p1 16 cautela V, corr. o3 19 parata V, corr. o- 21 admitere V 22 ortoJoxi V 28 omnis V, corr. p 31 mox (ut;- p2 )

692
bitis ad nos de uestris aliquem destinare cum relatione, quae uniuersa contineat, unde < de > his, quae gesta sunt uel geruntur, sollicitudinem nostram releuare debeatis. datarium quoque litteris uestris adiungite, ne uobis portitoris tarditas possit adscribi. Data III. Idus Octobr. Eutharico cons.