Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Magna est dei misericordia et inaestimabilia eius iudicia, qui nihil occultum dimittit, ut probetur uniuscuiusque conscientia. Dorotheus Thessalonicensis non nouus apparuit nec ad praesens factum se demonstrauit quem olim uera praedicabat opinio. iste semper in malis suis desideriis inuolutus. data occasione exercuit quod-contra fidem catholicam semper parturibat scelus.

in aliis litteris significauimus beatitudini uestrae, quo ordine transeuntes Thessalonicam libellos non potuimus suscipere; erat tamen constitutum post ordinationem sanctae ecclesiae Constantinopolitanae unum ex nobis ad ipsum dirigere, quia hoc spera<ra)t praedictus, ut unus ex nobis post libellos susceptos cum ipso missas teneret, quasi testimonio habens in generalitate se ad unitatem sedis apostolicae esse coniunctum.

etsi tardo, factum est tamen, ut uenerabilem Iohannem episcopum ad ipsum dirigeremus; directus est cum ipso ex communi electione Epiphanius presbyter germanus uenerabilis Inlustris episcopi; erat cum ipsis et Licinius comes scolae ex ordinatione clementissimi imperatoris.

qui Licinius tamen cum prius pro alia causa Thessalonicam esset directus, congregata synodo de paroecia ecclesiae Thessalonicensis ibi est inuentus <ex>spectans secundum promissionem unum ex nobis. uoluerunt ipso praesente libellos facere et subscribere. quod factum est: signauit ipsos libellos praedictus uir, ueniens Constantinopolim factum nuntiauit; dicebatur [*]( 225. Dat. a. 519 medio uel exeunte mense Octobr. (per Paulinum ?); accepta die 28 Nou. Edd. Car. P 514; Bar. ad a. 519, 128; Collect. ConcilThiel 898. 2 DIAC V 7 factum se V: factum sed o, unde factus sed o, factus sed <se> Car. 9 exseruit Thiel 10 parturiebat 0 11 thessalonica V, correxi 13 ad 02 (cf, 18): id V 14 sperat V, correxi: sperabat Car. unum V, corr. Car. 17 tardeo2 19 presbyter. Germanus uenerabilis <et> Illustris (illustris Bar.) episcopus erat interpolauit Car., cf. Beitr. 35 adn. 3 22 thessalonica V, corr. 02 24 spectans V, corr. cod. dngelic. 27 <et> ueniens Car. )

689
nobis ab apocrisiario Dorothei \'iubete dirigere, qui libellos suscipiat. deliberatum est, sicut praediximus, uenerabilem Iohannem episcopum ambulare et, ut haberet testimonium subscriptionis illorum, rogauimus piissimum imperatorem, ut et comes Licinius ambularet cum eo. quod et factum est.

et quia peruenerunt in ciuitatem, nuntiata est Dorotheo per comitem Licinium praesentia nostrorum. qui direxit Aristidem presbyterum cum aliis duobus episcopis, quos solus sciebat aduersarios esse negotii, ut nostros uideret. cum quibus uoluerunt facere in primis certamina de libellis dicentes \'sunt capitula, quae debeant emendari\\ dixerunt nostri non esse in potestate ipsorum hoc facere: (si uultis facere, deo gratias; si non uultis facere, uenimus, salutauimus uos, perambulamus\'. discesserunt post ista uerba.

ad aliam diem conuenerunt iterum ista loquentes et, antequam propositionem uerborum fecissent, ubi non est intentio generata, non iniuria secuta est, subito populus insanus irruit super ipsum et duos pueros occiderunt episcopi, caput etiam fregerunt episcopo in duabus partibus et renes eius dissipauerunt et, nisi misericordia dei et defensio sancti Marci basilicae eruisset eos de manibus eorum, ibi perierant. liberati sunt tamen, quomodo dicitur, quia manus publica superuenit, quae eos eruere potuit.

ista et istorum concinnamenta Dorothei malitia fabricauit, qui ante biduum quam peruenirent nostri Thessalonicam super duo milia baptizauit. sacramenta tanta erogauit in populo, quae possint ipsis ad tempora sufficere, significans plebi, quia fides recta mutatur. ista quomodo non habuerant excitare populum? ista quem non inuitabant ad seditiunem?

post hoc et ipsum libellum, quem fecerat cum episcopis, ante populum scidit dicens \'ego istud usque ad mortem meam numquam [*]( 2 deliberatum V: denuntiatum a 6 quia notione temporali nuntiatum .. praesentia V, corr. Thiel: nuntiatum .. praesentiam Car., nuntiatum .. praesentiam <adesse> Bar. 8 solos Bar. 24 thessalonica V, corr. 02 30 scindit V, corr. Ba-r, ) [*]( 44* )

690
facio nec facientibus consentio\'. occiderunt et Iohannem uenerabilem catholicum, qui nos uenientes susceperat in domo sua, qui semper separatus fuit a communione Dorothei propter synodum Calcedonensem: in quo talem mortem exercuerunt, qualem illi <qui> sanctum Proterium occiderunt.

ista ad clementissimum imperatorem peruenerunt et prope in tota ciuitate catholicis luctus est propter talia quae contigerunt scelera. promittit sancta clementia uindicare et iactare Dorotheum, quia nos contestati sumus pietatem eius dicentes \'nulla ratione Dorotheum inter episcopos aut in communione sedis apostolicae potest beatissimus papa recipere\' et contra, qui uoluerint eum in sua communione recipere, scire se esse reos auctoritate ecclesiastica.

ista ad notitiam beatitudinis uestrae festinauimus referre, ut nihil uos lateat, quod in istis partibus agitur. Accepta IIII. Kal. Decbr. Eutharico cons.