Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ego, quod a patribus didici, quod semper ecclesia catholica seruauit, non tacui, non abscondi. unus est deus, de quo Moyses loquitur dicens: audi. Israel, dominus deus tuus deus unus est, et in alio loco ait: dominus solus ducebat eos. unius substantiae credimus trinitatem, quomodo praedixi, unam deitatem, tres personas, quia nec plures deos dicimus credentes unum deum esse, id est patrem et filium et spiritum sanctum, nec tres personas negamus, ne Sabellii dogma uideamur sequi. uerum est personam filii, id est uerbi\'\'dei, consubstantialem patri: ipsa caro facta est, ipsa in utero Maiiae habitauit, [*]( 23 Deuteron. 6, 4 24 ibid. 32, 12 ) [*]( 2 scyte V 6 sincero 02 7 cognoscet V, corr. p 11 defioierint Car. 12 ista V, corr. 02 24 docebat V, corr. Thiel 28 uideamuB V, corr. cod. Angelic, )

687
ipsa naturam humanam suscepit sine peccato, unde filius dei homo factus natus est de uirgine Maria.

propter quod eam dei genitricem dicimus et credimus, quia unitas diuinitatis et humanitatis, quae fieri coepta est ex quo Mariae angelus Gabrihel annuntiauit dicens: aue Maria gratia plena, spiritus sanctus superueniet in te uel cetera, non tantum in utero non est diuisa sed nec in partu nec in nutrimentis nec in passione nec in sepulchro nec in resurrectione nec in caelo separata est, quia unus est filius dei dominus noster Iesus Christus, non in personis diuisus, non in naturis separatus neque in potentia diuersus.

idem est namque et sustinens passionem, quia omnes haereses aut diuidens quomodo Nestorius aut negans quomodo Eutyches aut minus incarnationem credens quomodo Apollinarius aut fantasiam introducens quomodo Manes a fide catholica sunt incisae: homines operarii iniquitatis et hostes doctrinae apostolorum. ista didici, ista audiui a maioribus nostris et, si forte citra ista quid debeamus sequi ignoro, exponente beatitudine uestra necesse est me sequi.

Maxentius tamen quod sub abbatis uocabulo dixit se congregationem habere, si interrogetur aut cum quibus monachis uixit aut in quo monasterio aut sub quo abbate monachus factus est, dicere non potest. similiter et si de Achille dicere uoluero, rem facio superuacuam; cui hoc sufficit: semper latere propter conscientiam suam ab omnibus catholicis damnatam. Data Id. Octobr. Eutharico cons. Accepta XV. Kal. Decembr. cons. ss. [*]( 5 Luc. 1, 28 6 Luc. 1, 35 h ) [*]( 1 ufi (= unde) V; unus a, ipse Car. 5 gabriel V 12 hes (= hereses) V: homines o 13 eutiches V 14 Apollinaris o fantasia V, corr. Car. 15 a fideo2: a fides a fide V Thieliu-s totum locum 11 sqq. sic putat interpolandum: idem eat namque <et creans inundum> et sustinens passionem. ideo omnes hominem aut diuidentes .. negantes .. credentes.. introducentes .. sunt excisi, omnes operarii etc. 17 moioribus nis V citra V: extra a 18 quod V, corr. 0 19 quod V: qui 02 24 hoc V: hoe a, unde homini 02 25 idus octb. V ) [*]( XXXV pan 8. ) [*]( 44 )

688

(225.) ITEM SUGGESTIO GERMANI EPISCOPI FELICIS ET DIOSCORI DIACONORUS ET BLANDI PRESBVTERI.

Magna est dei misericordia et inaestimabilia eius iudicia, qui nihil occultum dimittit, ut probetur uniuscuiusque conscientia. Dorotheus Thessalonicensis non nouus apparuit nec ad praesens factum se demonstrauit quem olim uera praedicabat opinio. iste semper in malis suis desideriis inuolutus. data occasione exercuit quod-contra fidem catholicam semper parturibat scelus.

in aliis litteris significauimus beatitudini uestrae, quo ordine transeuntes Thessalonicam libellos non potuimus suscipere; erat tamen constitutum post ordinationem sanctae ecclesiae Constantinopolitanae unum ex nobis ad ipsum dirigere, quia hoc spera<ra)t praedictus, ut unus ex nobis post libellos susceptos cum ipso missas teneret, quasi testimonio habens in generalitate se ad unitatem sedis apostolicae esse coniunctum.

etsi tardo, factum est tamen, ut uenerabilem Iohannem episcopum ad ipsum dirigeremus; directus est cum ipso ex communi electione Epiphanius presbyter germanus uenerabilis Inlustris episcopi; erat cum ipsis et Licinius comes scolae ex ordinatione clementissimi imperatoris.