Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Per Eulogium u. c. litteras beatitudinis uestrae suscepimus, in quibus significastis intentionem monachorum Scythicorum et quomodo uisum fuerat apostolatui uestro episcopo Constantinopolitano causam delegare, ut ipse inter eos et qui ab eis impetuntur audiret. mihi quidem non displicuerat, quia ubi conscientia cum dei adiutorio nulla formidine terretur, a nullo debet declinare, immo magis festinare, ut per examen quod uerum est omnibus manifestetur.

significastis mihi ab illis contestationem datam, ut non mihi haeretici iungerentur. quos dicunt haereticos, ego ignoro, nisi illos forte, qui synodum Calcedonensem suscipiunt, quos ego catholicos dico. Uictor diaconus dicitur:

quidam cum isto, antequam nos Constantinopolim ingrederemur, habuerunt intentionem de uno de trinitate crucifixo et de Christo composito et de aliis capitulis. nobis hic positis obtulerunt contra ipsum libellum tam nobis quam episcopo Constantinopolitano: conuenimus in domum episcopi ut, inter eos intentio quae uertebatur, agnosceremus.

praedictus episcopus synodum Calcedonensem protulit; legit ante omnes omnia, quae sunt in eodem concilio constituta, dicens \'praeter ista nihil mihi aliud dicatur: qui sequitur ista, potest inter catholicos esse\'. praedictus Uictor respondit \'suscipio similiter et epistolas papae Leonis et sancti Cyrilli epistolas synodales, quae sunt in Calcedonensi concilio allegatae, et manu mea subscribo et sacramentis confirmo ista me suscipere et praeter ista nihil aliud praedicare, et si inuentus fuero aliquando [*]( 224. Dat. (simul cum ep. 188) a. 519 die 15 Oct.. per Eidogium; accepta die 17 Nou. Edd. Car. 12 527; Bar. ad a. 510, 122; Collect. Concil.; Tltiel 894. 4 scytiarum V, correxi: Scytharum p 5 fuerit Car. 6 causa F, corr. o 7 audirer perperam Thiel 8 terreretur T ; corr. Thtel 10 manifestatur V, corr. p 17 hinc r, corr. Bar. 19 intentionem Car. 24 cisilli V, corr. 02 27 inuentur r. corr. o )

686
extra ista aliud praedicans, nullam circa me peto misericordiam). Scythae e contra inchoauerunt dicere \'addatur et unus de trinitate!1 nos e contra diximus \'quod non est in quattuor conciliis definitum nec in epistolis beati papae Leonis, nos nec dicere possumus nec addere).

displicuit hoc dictum. Uictor tamen utrum sinceri animo haec diceret an doloso, quis nosse potest, nisi qui corda cognoscit? uerba ista nos audiuimus: dei est animum iudicare.

postea sine nobis magnificus uir Uitalianus magister militum inter se et episcopum Constantinopolitanum uocauerunt praedictum Uictorem; locuti sunt cum eo: quid definierunt inter se, nescimus.

postea nec Uictor ad nos uenit nec est causa dicta. isti tamen Scythae sciat beatitudo uestra quia omnes accipientes synodum Calcedonensem Nestorianos dicunt dicentes non sufficit synodus contra Nestorium\' et sic debere synodum suscipere, quomodo ipsi exposuerint. qui homines quales sunt aut quales intentiones habent et quid uolunt in fide catholica introducere, cum dei adiutorio manifestatum est omnibus catholicis nec indiget causa meo labore, quam deus pro sua misericordia produxit ad lucem.

ego, quod a patribus didici, quod semper ecclesia catholica seruauit, non tacui, non abscondi. unus est deus, de quo Moyses loquitur dicens: audi. Israel, dominus deus tuus deus unus est, et in alio loco ait: dominus solus ducebat eos. unius substantiae credimus trinitatem, quomodo praedixi, unam deitatem, tres personas, quia nec plures deos dicimus credentes unum deum esse, id est patrem et filium et spiritum sanctum, nec tres personas negamus, ne Sabellii dogma uideamur sequi. uerum est personam filii, id est uerbi\'\'dei, consubstantialem patri: ipsa caro facta est, ipsa in utero Maiiae habitauit, [*]( 23 Deuteron. 6, 4 24 ibid. 32, 12 ) [*]( 2 scyte V 6 sincero 02 7 cognoscet V, corr. p 11 defioierint Car. 12 ista V, corr. 02 24 docebat V, corr. Thiel 28 uideamuB V, corr. cod. Angelic, )

687
ipsa naturam humanam suscepit sine peccato, unde filius dei homo factus natus est de uirgine Maria.

propter quod eam dei genitricem dicimus et credimus, quia unitas diuinitatis et humanitatis, quae fieri coepta est ex quo Mariae angelus Gabrihel annuntiauit dicens: aue Maria gratia plena, spiritus sanctus superueniet in te uel cetera, non tantum in utero non est diuisa sed nec in partu nec in nutrimentis nec in passione nec in sepulchro nec in resurrectione nec in caelo separata est, quia unus est filius dei dominus noster Iesus Christus, non in personis diuisus, non in naturis separatus neque in potentia diuersus.

idem est namque et sustinens passionem, quia omnes haereses aut diuidens quomodo Nestorius aut negans quomodo Eutyches aut minus incarnationem credens quomodo Apollinarius aut fantasiam introducens quomodo Manes a fide catholica sunt incisae: homines operarii iniquitatis et hostes doctrinae apostolorum. ista didici, ista audiui a maioribus nostris et, si forte citra ista quid debeamus sequi ignoro, exponente beatitudine uestra necesse est me sequi.

Maxentius tamen quod sub abbatis uocabulo dixit se congregationem habere, si interrogetur aut cum quibus monachis uixit aut in quo monasterio aut sub quo abbate monachus factus est, dicere non potest. similiter et si de Achille dicere uoluero, rem facio superuacuam; cui hoc sufficit: semper latere propter conscientiam suam ab omnibus catholicis damnatam. Data Id. Octobr. Eutharico cons. Accepta XV. Kal. Decembr. cons. ss. [*]( 5 Luc. 1, 28 6 Luc. 1, 35 h ) [*]( 1 ufi (= unde) V; unus a, ipse Car. 5 gabriel V 12 hes (= hereses) V: homines o 13 eutiches V 14 Apollinaris o fantasia V, corr. Car. 15 a fideo2: a fides a fide V Thieliu-s totum locum 11 sqq. sic putat interpolandum: idem eat namque <et creans inundum> et sustinens passionem. ideo omnes hominem aut diuidentes .. negantes .. credentes.. introducentes .. sunt excisi, omnes operarii etc. 17 moioribus nis V citra V: extra a 18 quod V, corr. 0 19 quod V: qui 02 24 hoc V: hoe a, unde homini 02 25 idus octb. V ) [*]( XXXV pan 8. ) [*]( 44 )

688