Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

a palatio in ecclesia summa cum celebritate peruenimus, ut fidei animorumque concordiam communionis quoque roboraret. credi uix potest, quis fletus laetantium, quae inmensitas fuerit exundatioque populorum: ipsa suam laetitiam turba mirabatur nec dubitari poterat manum affuisse caelestem, quae talem mundo contulit unitatem.

Acacii praeuaricatoris anathematizati nomen de diptychis ecclesiasticis sed et ceterorum episcoporum, qui eum in communione secuti sunt, sub nostro conspectu significamus erasa; Anastasii quoque ac Zenonis nomina similiter ab altaris recitatione summota. pax est orationibus uestris Christianorum mentibus reddita; una totius est ecclesiae anima, una laetitia; solus luget humani generis inimicus uestrae precis expugnatione collisus.

orate, ut Antiochenam quoque similis felicitas inlustret ecclesiam, de cuius antistite adhuc tractatus nutare conspicitur, quoniam inter diuersa uota populorum de personae electione non constat. credimus tamen, quod precibus beatitudinis uestrae de ipsa quoque uelociter ordinatio digna proueniat, ut coepta pax temporibus uestris per omnem mundum pariter dirigatur et cunctis partibus in apostolicam communionem fidemque conuenientibus perfecta. sicut pridem fuerat, omnibus membris capiti suo connectatur ecclesia. Accepta * * [*](5 clerici V, corr. cod. Angelic. fabor V 6 considerationi ex consideratione V 7 ecclesiam p, sed cf. p. 683. 2S in generali conuentu 9 communionis <solemnis> quoque icelebritas • roboraret interpolauit Car. ci 11 sua laticia V, corr. p 14 dvptns V 16 erasa scripsi: erasos V tcnonis V. corr. o2 18 est Thiel: et V 21 ecclesia Vt corr. a 27 perfecte Car. 29 fort. accepta \\die quo supra: i. e. die 19 Iun. anni 519 )

685

(224.) ITEM SUGGESTIO DIOSCORI DIACONI.

Per Eulogium u. c. litteras beatitudinis uestrae suscepimus, in quibus significastis intentionem monachorum Scythicorum et quomodo uisum fuerat apostolatui uestro episcopo Constantinopolitano causam delegare, ut ipse inter eos et qui ab eis impetuntur audiret. mihi quidem non displicuerat, quia ubi conscientia cum dei adiutorio nulla formidine terretur, a nullo debet declinare, immo magis festinare, ut per examen quod uerum est omnibus manifestetur.