Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA LEGATIS NOSTRIS QVIBUS SUPRA, Necesse est, ut uel de iniunctae actionis statu uel de uestrae dilectionis [*]( 5 nostram Coust.: uestram V 6 instuctioni V, corr. a 220. Dat. a. 519 die 29 Apr., per Paulinum, Edd. Car. 12 500; Bar. ad a. 519, 71; BT-A I 422; Collect. Concil.; Thiel 867. 10 OR- IISDA V 16 desiderantes scripsi: designanT V, desideramus 02 23 ecclesiae gratia scripsi: ecclastice gre (= gratie) V, ecclesia graeca 02 221. Dat. a. 519 die 29 Apr. per Stephanum negotiatorem. Edd. Car. P 500 ; Collect. Concil.; BTA I 422; Thiel 868; obiter cOnlmemorat Bar. ad o. 519, 70. )

682
cogitemus absentia, et pro his rebus sollicitudo nostra non patitur scribendi quaslibet occasiones omittere.

antehac per magistrianum, qui in patricii Symmachi remeauit obsequium, litteras karitati uestrae direximus, hortantes, ut nos de uniuersis, quae in causa ecclesiastica gesta sunt uel geruntur, non omitteretis instruere: quod et facere pro nostrae cogitationis releuatione debebitis. nostri enim uoti est, ut labori uestro deus omnipotens desideratum concedere dignetur effectum.

Stephanum negotiatorem, per quem uobis nostra contradentur alloquia, in quo ratio poposcerit, competentibus solatiis adiuuate, quia hunc semper nostrum fuisse recolitis. Data eodem die.

(222.) ITEM SUGGESTIO DIOSCORI DIACONI.

Erat optabile et uoto nostro conueniens consonantia praeteritis nuntiare, scilicet pontificem Constantinopolitanae ecclesiae Iohannem esse superstitem et confessionem libello editam. cuius merita non est dubium deo placere, qui inter catholicos et communicatores sedis apostolicae meruit ad aliam ex hac uita discedere.

in cuius locum Epiphanius quidam presbyter quondam syncellus eius accessit. cuius initia bona uidentur, nam rationabilia loquitur et promittit patrum se regulas seruaturum pacem unitatemque ordinatam non dissipare sed magis augere.

ista sunt quae promittit; quid tamen opere possit implere, adhuc ignoramus; has siquidem litteras quartum post ordinationem eius diem reperta occasione transmisimus necdum cum eo communicauimus, non quasi resistentes sed quia adhuc ab eo non sumus inuitati.

superest [*]( 1 nra ex ura corr. V 4 ortantes V 6 obmitteretis V 12 eodem die] scil. quo ep. 220 ) [*](222. Dat. a. 520 ineunte fere mense Martio; acc. die 7 Apr. Edd. Car. I* 531; Bar. ad a. 520, 7; Collect, Concil.; Thiel 911. 14 DIAC V 21 aincellus V successit Car. 26 quarta .. eiusdem reperta p, quarta .. eiusdem die reperta Car. S )

683
ut beatitudinis uestrae insistat oratio, quatenus diuinae gratiae adiutorio talis erumpat, per quem de perfecta possimus unitate gaudere. Accepta VII. Idus Apriles Rusticio cons.