Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA QVIBUS SUPRA, Animus noster diuturna redditur expectatione sollicitus; praecipue ad tantum principem destinati sub celeritate nos certiores debuissetis efficere. nam ante diem ascensionis dominicae litteras uestras credebamus nos posse suscipere.

idcirco tam uestrae sospitatis indicia quam profectum causae, quam peragendam cum dei nostri iuuamine suscepistis, desiderantes agnoscere Paulinum ecclesiae Romanae defensorem cum scriptis praesentibus destinare curauimus, tam principi litteras quam singulis, quibus oportuit, dirigentes.

quapropter deum nostrum congruis precibus oramus, ut ipse salutem uestram sua propitiatione custodiat et causae qualem desideramus concedere dignetur effectum, quia nihil maius inter titulos imperatoris optimi adscribitur, quam si eum ecclesiae gratia praesens et futura praedicare mereatur pacis auctorem. Data III. Kal. Maias Eutharico cons.