Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Filius uester magnificus uir Iustinianus res conuenientes fidei suae faciens basilicam sanctorum apostolorum, in qua desiderat et beati Laurentii martyris reliquias esse, constituit: sperat per paruitatem nostram, ut praedictorum sanctorum reliquias celeriter concedatis.

habuit quidem petitio praedicti uiri secundum morem Graecorum et nos e contra consuetudinem sedis apostolicae exposuimus. accepit rationem. et quia talis feruor est fidei eius, qui mereatur quicquid de apostolica sede depoposcerit, et tale est, quod sperat, unde [*]( 1 enthichetem V 2 eutichete V 4 impauerit V, corr. a 9 subrepserant edit. reg. 14 suapendi a, unde suependendi 02 16 fort, omnis 18 Constantinopolim V 218. Dat. ut ep. 216. Edd. Car. J1 524; Bar. ad a. 519, 93; Collect. Concil.; Thiel 873. 28 meretur V, correxi 29 ade ex llre corr. Y )

680
et salus animae et fidei affectus accrescat, talibus desideriis postulata competit non negare.

unde si et beatitudini uestrae uidetur, sanctuaria beatorum Petri et Pauli secundum morem ei largiri praecipite, et, si fieri potest ad secundam cataractam ipsa sanctuaria deponere, uestrum est deliberare. petit et de catenis sanctorum apostolorum, si possibile est, et de craticula beati Laurentii martyris.

ista sunt desideria praedicti uiri, in haec fides ipsius est incitata. propter hoc in urbem uestram uirum spectabilem Eulogium magistrianum direxit, hoc sibi satisfacere iudicans, si de ipso fonte. de quo per omnem terram sanctuaria apostolorum sunt data, inde et ipse reliquias suscipere mereatur. et bene facitis causam ecclesiasticam, magnopere in contestatione dei, tali homini commendare, cuius sinceritas et integritas circa religionem catholicam nota est omnibus hominibus.

hinc uoluerunt capsellas argenteas facere et dirigere, sed postea cogitauerunt, ut hoc quoque a uestra sede pro benedictione suscipiat. singulas tamen capsellas per singulorum apostolorum reliquias fieri debere suggerimus. Data III. Kal. Iul. Constantinopoli.