Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Cum dei misericordia quo ordine et qua cautela communicauimus in ecclesia Constantinopolitana, iam in aliis litteris per seruum uestrum Pullionem directis uestra beatitudo cognouit et similiter in aliis litteris non semel sed secundo, qualia aemuli religionis homines temptant, significare curauimus, ut nihil sit aut actum aut cogitatum fieri, quod lateat beatitudinem uestram: stat nobiscum cum dei adiutorio, quidquid in Constantinopolitana ecclesia est ordinatum; non titubant gaudia spiritalia, quae celebrauerunt et celebrant catholici.

causa Antiochenae ecclesiae ordinationis non nobis solos labores fecit sed grandes tribulationes, quia homines festinantes impedimentum facere generali unitati diuersis modis diuersa impedimenta fecerunt.

nostra erat propositio de his, qui se suspenderant de anathemate, in praedicta ecclesia ordinare sacerdotem: non posuerunt ante oculos suos futurum iudicium palam dicentes (omnes, qui sedi apostolicae communicabant, Nestoriani sunt* et magis illis non debere credere, qui modo uidentur ad communionem sedis apostolicae reuocati.

post multas afflictiones et paene in tres menses a partibus protracta certamina piissimus imperator sua auctoritate Paulum nomine presbyterum de ecclesia Constantinopolitana elegit episcopum fieri in ecclesia Antiochena, dicens inter alia et hoc testimonium de ipso, quia duobus annis in Antiochia positus non mediocriter resistebat Seuero haeretico. similia et omnes catholici consonabant. omnia tamen ista de persona praedicti imperator se promisit ad uestram beatitudinem relaturum.

harum tamen tribulationum prouisores et socii et unitatis ecclesiarum impedimenta monachi de Scythia fuerunt: qui [*]( 217. Vat. ut ep. 216. Edd. Car. 12 522; Bar. ad a. 519, 85; Collect. Concil.; Thiel 871. 2 BPI V, corr. a 3 DIAC V 9 cogitandum fieri a, cogitatum faciendum Bar. 13 antiocenę V solus laboris V, corr. o3: soltun labores p 20 credi mauult Thiel 25 antiocena V 31 ecytia V )

678
• postea(quam) hic defecerunt adsignati ab omnibus nihil pacificum cogitare, ad beatitudinem uestram cucurrerunt sperantes subripere et per litteras uestrae sedis suas intentiones confirmare.

isti de sua prouincia episcopos accusant, inter quos est Paternus Tomitanae ciuitatis antistes. petitiones obtulerunt et coacti piissimi principis et domni Uitaliani magistri militum iussione frequenter ad audientiam causae conuenimus, non quasi uolentes in his negotiis nos occupare, quia nobis sunt ante oculos beatitudinis uestrae praecepta, quibus praecepistis, ut causae tantum, ubi ueneramus, intenti nullis aliis negotiis misceremur, sed sperantes posse intentiones eorum pacari ad hoc descendimus.

et quia nobis diu laborantibus et illis nullam suscipientibus rationem nihil proficiebat, in quo tendebamus, clementissimus imperator in conuentu publico, ubi et nos interesse iussit, Paternum praedictum episcopum et magnificum uirum Uitalianum reduxit ad gratiam; accusatores quoque eius suo praecepit episcopo supplicare. monachi uero cum similiter ad concordiam quaererentur, fuga lapsi maluerunt de ciuitate disce(de>re quam ad concordiam peruenire.

magnopere praedicti monachi ad Italiam uenientes aliquanta capitula proponere habent, inter quae et unum de trinitate crucifixum) continetur, sperantes ita confirmari ex auctoritate beatitudinis uestrae. sicut et in aliis litteris significauimus, et modo hoc dicimus, ut nulla nouitas a sede apostolica scribatur, quia et nos ante imperatorem et ante senatum hoc indicauimus dicentes:

cextra synodos quattuor, extra epistolas papae Leonis nec dicimus nec admittimus; quicquid non continetur in praedictis synodis aut quod non est scriptum a papa Leone, non suscipimus, quia si uoluerit domnus noster qualemuis nouitatem scribere, peius erit istud initium quam illud, quod factum est per [*]( 1 quam addidi hinc discesserunt Bar. 3 sabrepere p 5 thomitane V 10 ubi V: cui Bar. 12 paccari V 15 interesse iussit scripsi: interiuseit esse V, interfuimus Car. 19 discere V, corr. o or 25 imp V 27 IIII F 31 initium V: uitium Bar. )

679
Eutychetem. sufficere debet ecclesiae, quod per LX annos ab Eutychete usque modo sustinuit\'.

nobis quod uisum est, scripsimus ; in uestra potestate est deliberare, quod uobis deus imperauerit, quoniam hoc illi nituntur asserere eo modo sibi satisfacere cupientes, ut ita profiteamur et dicamus unum de trinitate passum esse, quod nec patres nec synodi dixerunt.

ista ideo per singula exposuimus, ne illorum subtilitas glorietur in nostra simplicitate: propter istas nouas suas intentiones Uitaliano magnifico uiro subripuerunt et talia uindicare et pro talibus rebus contra nos, quaecumque potuit, impedimenta afferre, cuius immutationem omnis nobiscum deflet ecclesia.

quapropter rogamus, ut consueta cautela et qua solet domnus noster uigilantia cogitetis, et quomodo suscipiendi sint, qui a nobis taliter recesserunt et a nostra fuerunt communione seiuncti, et quid eis respondeatur uel quomodo eorum capitula repellantur, quia eos omnes Constantinopolitana catholica exhorret ecclesia. Data III. Kal. Iulias Constantinopoli.