Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Uerum est nulla esse gaudia, magnopere spiritalia, a quibus ex toto tribulatio; esse parata.

gauaemus de unitate 5 Constantinopolitanae ecclesiae, quae facta est cum sede apostolica; laetamur cotidie diuersorum episcoporum libellos nobis satisfactionis offerri.

modicum in Ephesena ciuitate contigit scandalum, ubi contempta est et iniuriata synodus Chalcedonensis: est inuocato clementissimo imperatori hoc corrigere, quod et sperate cum dei adiutorio fieri.

nunc, etsi post labores, etsi post intentiones plures, Antiochena ecclesia ordinata est: electus quidam Paulus est nomine presbyter Constantinopolitanae ecclesiae, quem huic honori aptissimum imperatoris testimonio comprobatum est. uoluerunt et temptauerunt hic eum ordinare; ego iussionis uestrae non immemor contradixi dicens \'iussit domnus noster beatissimus papa secundum antiquam consuetudinem ibi eum episcopum ordinari\'. hoc obtinuit, quod praecepistis. orate, ut deus precibus apostoli Petri et ipsam ciuitatem cum pace faciat electum suscipere sacerdotem.

et quia ista aguntur et in his cotidie proficit ecclesia catholica, insidiator antiquus excitauit monachos de Scythia, qui de domo magistri militum Uitaliani sunt, omnium Christianorum uotis aduersarios, quorum inquietudo non paruas moras generauit unitati ecclesiarum et magnopere de praedictae ecclesiae Antiochenae ordinatione.

isti monachi, inter quos est et Leontius, qui se dicit parentem esse magistri militum, Romam festinant sperantes aliquanta capitula a beatitudine uestra confirmari. est in ipsis inter cetera, ubi uolunt dicere unum de trinitate [*]( 216. Dat. (aimul cum epp. 187 et 217-218) a. 519 die 29 Iunii per Eulogium. Edd. Car. P 521; Bar. ad a. 519. 78; Cbllect. Contil.; Thiel 868. 4 separata 02: parata V 6 loetamur V 9 inuocato clementissimo imperatori Y: inuocat118 clementiasimna imperator Car. 10 speratę Y: aperat 02 24 unitate 7, corr. 02 )

676
crucifixum, quod est nec in sanctis synodis dictum nec in epistolis sancti papae Leonis nec in consuetudine ecclesiastica. quod si permittitur fieri, mihi uidetur dissensiones aut scandala non mediocria nasci inter ecclesias.

istud Anastasius imperator magnopere catholicis imponere festinauit, istud et Eutychetis discipuli in synodo Calcedonensi proposuerunt, quia quotienscumque patres de dei filio domino nostro Iesu Christo disputauerunt, filium dei uerbum consubstantialem patri, homousion patri dixerunt. iste autem sermo ideo numquam est in synodis a patribus introductus, quia procul dubio catholicae fidei minime poterat conuenire.

cuius sermonis si subtiliter adtendatur intentio, ad quantas haereses pateat et quae mala per eum possint disputationibus ecclesiasticis introduci, quoniam longum est, praesentes insinuare poterimus. unde sanum mihi uidetur et utile et ad pacem ecclesiarum conueniens nihil aliud responsum dare nisi (sufficit sanctum Calcedonense concilium, in quo et aliae synodi continentur; sufficiunt epistolae papae Leonis, quas synodus confirmauit: nouitatem in ecclesiam introducere nec uolumus nec debemus\'.

est in propositione eorum callida et hoc dicere \'nos synodum Calcedonensem suscepimus; hoc speramus, ut iubeatis nobis eam exponere. quia non sufficit sic, quomodo est exposita, contra haeresim Nestorianam\'. non, quasi non intellegentes, nisi conantes per subtilitatem ad hoc nos adducere, ut disputetur de synodo Calcedonensi. quod si factum fuerit, dubia et infirma ostenditur et haereticorum omnium patuit errori.

inter alia si post synodum Calcedonensem, si post epistolas papae Leonis, si post libellos, quos dederunt et dant episcopi et per ipsos satisfecerunt sedi apostolicae, iterum aliquid nouum addatur, sic mihi uidetur, quia quicquid factum est destruitur. Data III. Kal. Iul.. Constantinopoli. [*]( 5 acatholicis Y, corr. Car.: a catholicis 0 9 omousion V nuqm V 10 introductum V, corr. Car. 14 <per> praesentes Car. Bar. Jnsinuare V poterimus Y: praeterimus Bur. 29 satisfeSef V 31 Inl, Bcripsi ex coniectura Thielii ab ipso celerius abiecta (cf. Beitriige 24 sqq.; Loofs pn Harnackii \'Texte uud Untersuchungen..ʼIII 1/2 p. 232): Iuii V )

677