Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

In ciuitate Aulonitana quo ordine cum dei adiutorio peruenimus et quomodo sumus suscepti ab episcopo ciuitatis ipsius et quid est actum uel qualem responsum dederunt et quia hoc promisit, ut cum metropolitanum suum faceret libellum, in alia epistola beatitudini uestrae significauimus.

nam quod in Scampina ciuitate factum est, uestris orationibus tacere non omisimus. antequam nos ingrederemur in ciuitatem ipsam, uenerabilis Troius episcopus cum suo clero uel plebe in occursum nobis egressus est, et quomodo deus in ipsa die benedictus est et quae festiuitas per ipsius pietatem est subsecuta, ad notitiam apostolatus uestri referimus.