Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quod igitur maxime debemus, eaoluimus et deum nostrum, cuius uos causis impenditis, pro incolomitate uestra cotidie deprecamur, rogantes, ut studium uestrum in omni pro ecclesiasticae unitatis affectu parte sic ferueat, ut nullus boni relinquatur locus officii, ubi non paternis regulis uestrae patrocinium defensionis adsistat.

praecipue tamen Heliae Thomae atque Nicostrati fratrum et coepiscoporum nostrorum causa nos commouet, qui primi mundo necessariam secuti concordiam ecclesiarum suarum priuatione perculsi cum uenerabilium quoque canonum contumelia deprimuntur fitque illis propriae reconciliationis gloria causa difficilis, quasi ipsi magis pertinaci mente restiterint et aliis ad sedis apostolicae redeuntibus unitatem ipsi ecclesiae magis membra discerpserint.

quod quam nobis durum sit quamque clementissimi temporibus imperatoris indignum, prudentiam uestram conuenit aestimare et tandem praestare remedium, quod et illorum labores et nostram grato possit solamine auferre maestitiam.

(212.)

IUSTINUS AUGUSTUS HORMISDAE PAPAE. Illustrem uirum reuerentissimum episcopum grato suscepimus animo non pro honore tantum, qui debetur sacerdotibus, uerum etiam pro affectu uestrae sanctitudinis. nam quicumque tuo comprobatus iudicio fuerit, est apud nos etiam iudicatus probatissimus. de opera [*]( 6 nostrum Y, corr. p2 10 commonet V, corr. Car. 16 quod quam edit. reg.: quam quod V ) [*](212. Dat. a. 519 die 17 Nou. (per Illustrem?); accepta die 22 Maii a. 520. Edd. Ballerinii in Appendice ad R. Leonis opera p. CLXVUj Thiel 900. 22 IUSTUS V epm reaerentisBimum trap. IX, unde jortasse factum est, ut fugeret editores Illustrem nomen esse proprium. diatingu- tmdus tamen uidetur hic Illustris ab Illustri Epiphanii germano, cuius nomen debenus uerbis ep. 225 § 3 e codice V restitutis; cf. Britrãge 35 ad. 3 26 eat Baller.: es V (et apud .. iudicatur p\') )

671
tamen et fauore, qui sacrosanctis inferendus est eorum ecclesiis, tunc demum oportunius statuetur, cum legati, quos nuper ad regem magnificum Transamundum destinasse noscimur, reuersi propitia diuinitate responsum nobis retulerint.

uestra autem beatitudo supernum nobis praesidium indefessis orationibus postulare dignetur. Data XV. Kal. Decemb. Constantinopoli domno Iustino perpetuo Augusto < cons. > Accepta XI. Kal. Iun. Rusticio cons.

(213.) EXEMPLUM SUGGESTIONIS GERMANI ET IOHANNIS EPISCOPORUM FELICIS ET DIOSCORI DIACONORUM ET BLANDI PRESBVTERI.

In ciuitate Aulonitana quo ordine cum dei adiutorio peruenimus et quomodo sumus suscepti ab episcopo ciuitatis ipsius et quid est actum uel qualem responsum dederunt et quia hoc promisit, ut cum metropolitanum suum faceret libellum, in alia epistola beatitudini uestrae significauimus.

nam quod in Scampina ciuitate factum est, uestris orationibus tacere non omisimus. antequam nos ingrederemur in ciuitatem ipsam, uenerabilis Troius episcopus cum suo clero uel plebe in occursum nobis egressus est, et quomodo deus in ipsa die benedictus est et quae festiuitas per ipsius pietatem est subsecuta, ad notitiam apostolatus uestri referimus.

nobis praesentibus uel suo clero et nobilibus uiris ipsius ciuitatis [*]( 1 Cab ore V 2 statueretur V, carr. 02 4 detulerint a 6 constantinopoll V. corr. 0 8 cone, add. Baller. ) [*]( 218. Dat. a. 519 exeunte mense Febr. ueZ ineunte Mart. Edd. Car. I2 489; Bar. ad a. 519, 34; Collect. Concil.; Thiel 850. De suggestionibus 213 et 214 earumque auctore uide quae adnotaui Beitrãge p. 22 adn. 1; utraque tam inconcinno stmtentiarum nexu tamque agresti incultaque dicendi ratione insignis est, ut non temere mihi fecisse uidear, quod muZta quae in aliorum epistulis minime tulissem contra priorum editionum MtorcHt hie umł codici deprauato sed ipsi attribui auctori. 10 EPI Y, corr. Bar. 11 DUG V 14 quale 0 15 metropoliiano suo Car. 18 omisimus Y: permisimus Bar., admisimua uel commisimus Thiel; ego etiam hanc dicendi peruersitatem auctori adtribuerim ) [*]( XXXV pari r. ) [*]( 48 )

672
libellum scripsit. porrigit: suscepimus et praesenti omni clero uel plebe in gradu a seruo uestro Petro notario sanctae ecclesiae Romanae est relectus.

erat conuentus in basilica sancti Petri. confitemur beatitudini uestrae: tantam deuotionem, tantas deo laudes, tantas lacrimas, tanta gaudia difficile in alio populo uidemus. prope omnes cum cereis uiri cum mulieribus, milites cum crucibus in ciuitate nos susceperunt. celebratae sunt missae, nullius nomen obnoxium religionis est recitatum nisi tantum beatitudinis uestrae. noster episcopus uenerabilis Germanus missam celebrauit et promiserunt nec postea recitari nisi quos sedes apostolica suscepit. quanta uobis operata sunt, deus propitius in uobis conseruet.

istam epistolam ante triginta milia de Lignido fecimus sperantes ipsa die in eadem ciuitate cum dei adiutorio peruenire et, quomodo ad nos peruenit, speramus et ipsius ciuitatis episcopum similia facere. quod si factum fuerit, data occasione rescribimus.