Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

scribis enim aures nostras cuiusdam sceleris atrocitate turbatas: utinam usque ad nos tantum tam detestabilis fama percurreret ac non toto orbe Christianis mentibus tam dolendum quam execrabile facinus nuntiaret, ut qui te innocentem nesciunt, a christianitatis simul credant tramite deuiasse! in qua enim mundi parte immauitatis huius inuidia non et catholicas contristat ecclesias et haereticorum praua uota laetificat?

quae nos a dilectionis tuae conscientia, sicut litteris intimas, ostendi cupimus aliena : quid enim uotis nostris magis conuenit, nisi ut redire ad pacem catholicam [*]( 9 per uenerabiles Y, corr. Thiel ) [*](209. Data (simul cum ep. 201) a. 520 dae 29 Oct., per Eulogium; respondet epistulae 208. Edd. Car. It 546; Bar. ad a. 520, 63; BT A. I 445; Thiel 956. 18 redite V 28 loetificat r )

669
uolentes episcopos a crudelitate et criminibus contingat semper innoxios comprobari? expectamus igitur, si non desunt fraternitati tuae ueritatis deo notae praesidia, ut et tanti sceleris a te repellas inuidiam et in reconciliatione fidei tandem eorum, qui reuersi sunt, sequaris exempla. Data IIII. Kal. Nouemb. Rusticio u. c. cons.

(210.)

HORMISDA HELIAE THOMAE ET NICOSTRATO EPISCOPIS. Quanto mens nostra doloris uestri participio fatigetur, superuacuum est apud probantes mutuam caritatem uerbis adstruere; sed ille, qui et nostrum animum et uestros labores scrutator praescius intuetur, maerorem nostrum uestra in gaudium prosperitate conuertat.

uerum ne umquam pro uestro negotio sub allegatione iustissima et blanda intercessione cessemus, noueritis nos tam ad clementissimum principem quam ad praecellentissimam Augustam nec non ad illustres et magnificos uiros Iustinianum atque Germanum filios nostros litteras destinasse uestrum specialiter negotium continentes, quas uiro sublimi Eulogio ita tradidimus, ut in uestro primum ponat arbitrio, utrum per uos eas eligatis offerre an per ipsum potius perlatorem tam principi porrigantur quam ceteris, quas designauimus supra, personis.