Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA DOROTHEO EPISCOPO THESSALONICENSI. Considerantes tuae fraternitatis ecclesiam ante praetereuntis mala discordiae olim cum sede apostolica praecipua fuisse caritate coniunctam te nuper pacis desuper redditae esse credebamus auctorem: sed quia, quos praeuenire debueras, sequi etiam remoraris, non leuiter pro fraternitate tua dilatae correctionis ingemiscimus tarditatem.

scribis enim aures nostras cuiusdam sceleris atrocitate turbatas: utinam usque ad nos tantum tam detestabilis fama percurreret ac non toto orbe Christianis mentibus tam dolendum quam execrabile facinus nuntiaret, ut qui te innocentem nesciunt, a christianitatis simul credant tramite deuiasse! in qua enim mundi parte immauitatis huius inuidia non et catholicas contristat ecclesias et haereticorum praua uota laetificat?

quae nos a dilectionis tuae conscientia, sicut litteris intimas, ostendi cupimus aliena : quid enim uotis nostris magis conuenit, nisi ut redire ad pacem catholicam [*]( 9 per uenerabiles Y, corr. Thiel ) [*](209. Data (simul cum ep. 201) a. 520 dae 29 Oct., per Eulogium; respondet epistulae 208. Edd. Car. It 546; Bar. ad a. 520, 63; BT A. I 445; Thiel 956. 18 redite V 28 loetificat r )

669
uolentes episcopos a crudelitate et criminibus contingat semper innoxios comprobari? expectamus igitur, si non desunt fraternitati tuae ueritatis deo notae praesidia, ut et tanti sceleris a te repellas inuidiam et in reconciliatione fidei tandem eorum, qui reuersi sunt, sequaris exempla. Data IIII. Kal. Nouemb. Rusticio u. c. cons.