Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quapropter quaesumus et per diuinam uos misericordiam obtestamur. ut eorum causae, quae iusta est, summum patrocinium et probatae uiuacitatis impendatis affectum piissimi principis haerendo uestigiis, quatenus eos tandem suis ecclesiis et pietatis intuitu et iustitiae contemplatione restituat, quia in illorum contumelia ab inimicis asseritur optatum nostrae communionis displicuisse consortium.

(208.) EXEMPLUM RELATIONIS DOROTHEI EPISCOPI THESSALONICENSIS.

SANCTISSIMO AC BEATISSIMO PATRI ET COMMINISTRATORI HORMISDAE DOROTHEUS IN DOMINO SALUTEM. Propositi nostri et orationis est summum studium, per omnia beatissime et ter beate pater, et scribere frequenter ad uos sanctissimos et mutua mereri colloquia et nullo tempore exortem me ab huiusmodi laetitia esse condecet.

quoniam igitur manifeste cognoui quosdam sanctas aures uestras perturbare et scio procul dubio, uos in omnibus esse perfectos et quia nihil sine iudicio audire possitis nec ulli penitus uestrum animum accommodare, et ut non amplius per taciturnitatem largiri tempus uidear illis, qui nihil quidem a nobis laesi sunt sed sine causa et superflue aduersus nos armati sunt: