Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nec nos tamen momordit ulla suspicio aut implendi tarditatem promissi de mutatione credidimus euenisse consilii. nefas enim erat de eius uerbis qualibet sollicitudine dubitari, cuius fidem in magnis rebus datum est tam euidenter agnosci.

redeunte igitur filio nostro spectabili uiro Eulogio tribuno et notario cultum debitae salutationis exsoluimus deo magno continuis precibus supplicantes ut, qui uestro studio per infideles uulnera impacta [*](4 rectę V 8 strirpitus V) [*]( 201. Data (simul cum ep. 209) a. 520 die 29 Oct., per Eulogium ; respondet epistulae 199. Edd. Car. ]l 547; Collect. Concil.j BTÂ I 445; Thiel 956. 12 debetur cod. Angelic. 15 fort. per infirmitatem 16 reddidisti Y, corr. p 17 haberetis 02: ab hereticie V 19 printipatum V )

661
curauit, aeuo uobis per longiora tempora propagato\' unitatem ecclesiae redditam ex omni quoque faciat parte securam. Data IIII. Kal. Nouembr. Rusticio CODS.

(202. )

HORMISDA IUSTINO AUGUSTO. Gloriosis clementiae uestrae laboribus ecclesiasticae prima concordiae et orbis pacati uotiua tranquillitas generali praedicatione respondent, quae res nostri parcum red〈d〉it ac retinet ad agendas gratias sermonis officium. illud tamen, quod pro uobis indesinenter domino nostro preces effundimus, non tacemus: quia in uotis infinitus affectus est, finitum esse potest in praedicatione iudicium.