Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DOMINO BEATISSIMO ATQVE APOSTOLICO PATRI HORMISDAE PAPAE URBIS ROMAE IUSTINIANUS. Quanta reuerentia uestram beatitudinem ueneremur, multis epistolis, ex quo serenissimus imperator filius uester regnauit, cognoscitis.

in praesenti quoque debito pudore salutantes tuam sanctitatem postulamus enixius, ut assiduis precibus et frequentissimis orationibus pro concordia laboretis ecclesiarum uenerandarum nobisque, sicut per legatos etiam uestros post omnia scripsimus, tam de sermone, quo uertitur controuersia, quam de nominibus episcoporum sub Acacio defunctorum per Eulogium u. s. tribunum et notarium dignetur apostolatus uester integrum indubitatumque destinare responsum, omnibus uidelicet, quae praesentibus legatis uestris ordinata sunt, in perpetuo firmiter duraturis. uir namque religiosus Iohannes episcopus, qui uenturus est Romam, detinetur aegritudine corporali.

nihil enim prohibet ante eius quoque aduentum concordiam prouenire sublata dubitatione re(li )gionis (et eum tamen mox dimittimus fauente diuinitate, quia iam melius habet), quoniam nec difficilia sunt, quae ceciderunt in ambiguitatem, nec expedit diutius causam uitae protrahi sempiternae, ne dilatis [*]( 4 transmittemus p2 6 roma. V octuό V ) [*](100. Data et accepta ut ep. 199. Edd. Car. 12 553; Bar. ad a. 520, 40; Collect. Concil.; Thiel 939. 18 <de> quo Bar., at cf. ep. 243 § 2 25 concordia Y, corr. 02 26 regionis V, corr. Car. dimittemuI Car. )

660
temporibus aliquid nascatur incertius.

aeternitatis igitur supernae tremendique iudicii non immemor sanctitas uestra, quae sibi commissa sunt, efficaciae tradi deproperet, ut intellegant cuncti recte uos apostolicae sedis esse primatum sortitos. haec igitur, quae uobis scribuntur a filiis, affectu paterno iubete quantocius adimpleri. scitis namque, quam sit admirabilis gloria tantorum errores annorum uestri pontificatus tempore stirpitus aboleri.