Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

meminimus quoque hoc a nobis imprimis, quod aequitas expetebat, esse mandatum, ut hi episcopi, quos interfuisse eorum ordinationibus constat uel postea subscripsisse, sine iniuria sui et manente reuerentia iudices non sederent nec ullum praestare testimonium possent, ne non tam nouam prolaturi sententiam quam seruaturi factum praeteritum uiderentur. hi ergo, sicut superius diximus, ab ea disceptatione se abstinere debebunt.

illud quoque similiter custodiendum beatitudo uestra esse cognoscat, nulli parti praeiudicium comparatum, quod a nobis antea claruerat constitutum. cum enim [*]( 1 quo V, corr. oa 3 quo V, corr. o2 Meyer 5 calumniosis me Metfer: calnnmiosissime V 11 approbat V, corr. Iuret. 12 dicebat V, corr. Bar. credidisse parandum V, corr. lJfeyer 13 Februaruin V, corr. Petsdienig ) [*](20. Dat. a. 419 post diein 8 Ftbr. Ed. Bar. ad a. 419, 14. 19 quo V, corr. 02 23 ullum o2: illum V ) [*]( 5* )

68
celeriter destinata iussa propter quietem populi pietatis nostrae sequenti auctoritate summota sint, nihil hinc aut uindicare pars altera poterit aut altera formidare.

attendentes ergo iudicium dei, quod in tali causa uobiscum simul residere manifestum est, examinatis omnibus id uos custodire decet, quod infundente caelesti spiritu habere Christianae legis integram reuerentiam possit.-

HAEC SVNODUS INTER SE DISSENTIENS PRAESENTEM CAUSAS TERMINARE NON POTUIT. UNDE UENERABILIS IMPERATOR HONORIUS AD MAIUS CONCILIUM HOC CREDIDIT NEGOTIUM DIFFERNDUM ET INTERIM PROPTER DIES QVI IMMINEBANT SAXCTAE PASCHAE UTROSQVE BONIFATIUM SCILICET ET EULALIUM AB URBE IUSSIT ABSCEDERE ET SPOLITINUM EPISCOPUM ACHILLEUM NOMINE SACRA IUSSIT MVSTERIA CELEBRARE SVMMACHO PRAEF. URBI HOC IDEM SUIS SCRIPTIS INSINUANS:
(21.)

Magnarum deliberationum non debet citum esse iudicium nec temere proferenda sunt, quae seruanda in perpetuum sanciuntur.

saepe de episcopis urbis aeternae <per> altercationem partium sub examine sacerdotum concussa cognitio est. sed ne quid festinum celeritate iudicii proferatur, id clementiae nostrae sedit arbitrio, ut, quoniam uicinitas sanctorum dierum episcopi praesentiam postularet nec in urbe sacratissima fas esset pascharum praesentim dies sine sacerdote celebrare. idcirco. Symmache parens karissime atque amantissime, illustris magnificentia tua Achilleum nos elegisse [*]( 8—15 praeter Buronium (419, 15) edd. Balletinii, De anÜq. coli. can. (-- Append. ad Leonis opera) II cap. 12 n. 20. 10 deferenJum lialler. 12 iussit 1x: ista Baller. 18 Spoletinum Bar., SpolitanulU Baller. 14 svmaeho V ) [*](21. Dat. die 10 Mart. 41!1. Edd. Bar. ad a. 419, 15; Iuret. Auct. Symm. 25: Sciopp. ct Par. X 77. 18 qui V, corr. a3 19 sanctiuntur V per inserui altercat ioix- Bar. 20 concussa scripsi (cf. Horat. Sat. I 3, i5); concessa V 22 ut quouiani V: at quoniam Bar., at cum Jlcycr \'2:1 celebrari dubilunier Meyer symache 1\' )

69
cognoscat, quem a fauore partium constaret alienum, qui mysteria sacrae obseruationis impleret. transactis uero festis diebus ex iudicio sacerdotum quae debeant custodiri consilio maturiore tractabimus.