Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

meminimus quoque hoc a nobis imprimis, quod aequitas expetebat, esse mandatum, ut hi episcopi, quos interfuisse eorum ordinationibus constat uel postea subscripsisse, sine iniuria sui et manente reuerentia iudices non sederent nec ullum praestare testimonium possent, ne non tam nouam prolaturi sententiam quam seruaturi factum praeteritum uiderentur. hi ergo, sicut superius diximus, ab ea disceptatione se abstinere debebunt.

illud quoque similiter custodiendum beatitudo uestra esse cognoscat, nulli parti praeiudicium comparatum, quod a nobis antea claruerat constitutum. cum enim [*]( 1 quo V, corr. oa 3 quo V, corr. o2 Meyer 5 calumniosis me Metfer: calnnmiosissime V 11 approbat V, corr. Iuret. 12 dicebat V, corr. Bar. credidisse parandum V, corr. lJfeyer 13 Februaruin V, corr. Petsdienig ) [*](20. Dat. a. 419 post diein 8 Ftbr. Ed. Bar. ad a. 419, 14. 19 quo V, corr. 02 23 ullum o2: illum V ) [*]( 5* )

68
celeriter destinata iussa propter quietem populi pietatis nostrae sequenti auctoritate summota sint, nihil hinc aut uindicare pars altera poterit aut altera formidare.