Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

mittunt quoque [*]( 7 Cor. I lf, 19 ) [*]( 2 possimus <1* 3 uero om. a 4 constantinum tJ> 9 adsentientem (I. primus V 11 arrianam impietatem fi ita ut resistentes usque ad inuadere non potuerunt (§ 75; om. fi 12 penis V 14 crassati V sui scripsi: sibi V 17 isaurire V areniinensis V 23 ursatio V 27 qui scripsi: si V )

11
decem legatos ad imperatorem Constantium scribentes, quae gesta sunt, et hortantes simul, ut ipse quoque decreta patrum pro fide uenerabili contra haereticos inuiolata seruaret.

mittunt sane et haeretici legatos: quos tunc familiarissime et ut suos suscepit Constantius; eos uero legatos, qui pro fide catholica contra haereticos uenerant, reprobat et per suos nunc gratia inuitat, nunc minis perterret et interim sola dilatione discruciat, ut in ultimum, cum iram regis metuunt, cum non dignantur pro Christo filio dei exilium perpeti, cum propriis sedibus et ecclesiarum perniciosissimis possessionibus oblectantur, rescindant, quod pie uindicauerant, et suscipiant, quod ut impium damnauerant.

liceat in hoc apud uos religiosos imperatores in causa dei dolentius ingemiscere: episcopi plus iram regis terreni timuerunt quam Christum uerum deum et sempiternum regem; grauius exilium temporale esse crediderunt quam perpetuam poenam secundum Esaiam indormitabilis uermis et ignis inextinguibilis; suauiora habuerunt propria domicilia et possessiones quam in regno Christi beatam et perpetuam habitationem.

sed Constantius non contentus ruina et labe decem legatorum mittit Ariminum, ut omnes illic episcopi similiter uerterentur. qui et ipsi malo illo exemplo legatorum suorum piam fidem patrum, quam uindicauerant, reprobant subscribentes in illa fide Arrianorum, quam integro et libero iudicio damnauerant.

aduertit sapientia uestra Ariminensem synodum piissime coeptam sed impiissime terminatam. eadem autem et apud Seleuciam Isauriae ab episcopis impietas commissa est. iudicate, piissimi et religiosissimi imperatores, in quo rei sunt et in quo merentur adfligi, qui nolunt cum talibus episcopis conuenire, qui cum primum fidem integram uindicarent et impiam fidem reprobarent, postea, cum metuunt exilium, cum rebus suis et sedibus oblectantur. uertunt sententias, damnantes ad nutum haeretici imperatoris [*]( 16 Esaias 66, 24\' ) [*]( 10 perniciosis siriis V, corr. 0 11 rescindunt V, corr.o suscipiunt V, corr. o 13 ingemissere V 24 damnauerunt V, corr. Sirm. 29 qui a; qu 1\' )

12
illam apostolicam, quam uindicauerant, fidem et suscipientes illam Arrii, quam reprobauerant, impietatem.

nonne gratum habere debuerunt, si tamen credebant futurum dei iudicium, omnia mala perpeti quam esse uenerabilis fidei proditores, cuius uirtus sancti quoque Alexandri orationibus et Arrii supplicio fuerat adprobata? maxime cum et gloriosae passionis praecessisset exemplum licet paucissimorum episcoporum, qui ne euangelicam apostolicamque fidem uiolarent, ne impiis adquiescerent, non exilium, non supplicium nec aliquam atrocitatis mortem recusauerunt.

denique ante synodum Anminensem Paulinus de Triueris constantissimus episcopus datur in exilium piam fidem uindicans et execrans consortium Arrianorum.

sed et apostolicus uir Lucifer de Sardinia Caralitanae ciuitatis episcopus ob hoc, quod bene esset agnitus per contemptum saeculi, per studium sacrarum litterarum, per uitae puritatem, per constantiam fidei, per gratiam diuinam, a Romana ecclesia missus est legatus ad Constantium et ob hoc, quod fidem uenerabilem uindicauit, quod detexit et conuicit haereticos, ductus est in exilium cum omni atrocitate iniuriarum.

similiter et Eusebius a Uercellis nec non et Dionysius Mediolanensium, Constantio regi primum familiaris, cum adhuc ignoraret eum fautorem esse haereticorum; postea tamen quam ei cognitum est et probatum, quod haereticos uindicaret, respuit regis impiam familiaritatem, malens exilium, ne Christi dei amicitiam perderet, ne sanctorum consortium non haberet.

sed et Rodanius mittitur in exilium nec non et Hilarius, qui etiam scripta contra haereticos et praeuaricatores edidit, licet postea uero interruperit fauens praeuaricatoribus, ut non dicamus interim, quia f ubi et [*]( 5 uirtus V: ueritas Sirm. 7 qui nec V, corr. p2 atvoeitatis mortem Y: mortis atrocitatem Sirm. 15 sacrum V, corr. Sirm. 21 dionisius V 25 amicitias V. corr. p 29 ubi et corrupte V: fauit Mazochius, Commentar. Neapol. Kalend. p. 576; interim <haereticis\' quia ubi <praeuaricatoribus ibi> et haereticis editor Oxoniensis )

13
haereticis, in quos eloquentiae suae uiribus perorauerat.

Maximus quoque de Neapoli Campaniae, eo quod esset inhabili stomacho et corpore delicatior, primum quidem, ut cederet, diu adflictus iniuriis, deinde ubi ob constantiam animi fideique uirtutem carnis infirmitate non uincitur, ductus est in exilium atque illic martyr in domini pace requieuit.

sed et Rufininus, mirae quidem simplicitatis sed admirabilior in tuenda fide, effusione sui sanguinis praeuenit exilium. denique cum pro fidei integritate persistit, hunc Epictetus atrox ille et dirus de Centumcellis episcopus ante raedam suam currere coegit et, cum diu currit, sic in uia ruptis uitalibus sanguinem fundens expirauit. sciunt hoc Neapolitani in Campania, ubi reliquiae cruoris eius in obsessis corporibus daemonia affligunt, pro gratia utique fidei illius, pro qua et sanguinem fudit.

fuerunt et alii episcopi de Aegypto, licet pauculi, quorum alii in fugam uersi sunt, alii uero in exilium dati, eo quod nollent cum episcopis impiis et crudelibus conuenire. quam utique salubre fuerat, quam pulcrum quamue gloriosum, si omnes illi episcopi pari uirtute et simili conspiratione fidem, quam recte semper uindicauerant, in finem usque ser. uassent, non exilia neque supplicia pertimescentes ad capiendam utique futuram in dei Christi regno perpetuam beatitudinem!

et tacemus, quod fortassis ipsum illum Constantium, quamuis regni potestate terribilem, tantorum tamen episcoporum unita constantia confutasset et frangeret, fortassis etiam et intellegere fecisset magnum pretium esse istius fidei, pro qua nullus episcoporum exilium proscriptiones tormenta mortemque recusaret. sed paululum territus tantus episcoporum numerus cateruatim dederunt marus impietati et ad maiorem iam uesaniam incalluit impietas tam facili strage multitudinis.