Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

hoc autem ideo faciunt, quia quidam eorum gloriae humanae, quidam uero auaritiae student; et inde est, quod sibi inuicem sub impia dissimulatione conludunt, ut nec possessiones perdant ecclesiae nec honores. et interea, ut tot suas uelent impietates, ad inlusionem singulorum ueluti benignissimae mentis indicia praeferentes aiunt ideo se etiam contraria sentientibus ecclesiasticae communionis consortio copulari, ne bonum pacis in ecclesia pereat, quasi uero huiusmodi pax Christo deo placeat, quae in eius ecclesiam tantas recipit impietates.

sed hoc qui ita putant, audiant de se scriptum: et uiam pacis non agnouerunt; non est timor dei ante oculos eorum. sed apertius quoque et apud Hieremiam legimus de ea pace impia et iniqua, sicut exequitur subiectum testimonium: a pusillo eorum usque ad magnum cuncti perpetrauerunt iniqua, a sacerdote usque ad pseudoprophetam uniuersi operati sunt falsa et meditabantur obtritionem populi mei pro nihilo constituentes et dicentes \'pax, pax ! et ubi est pax? et intendendum est, quam atrocia de illis prosequatur, qui hac [*](19 Psalra. 13, 3 22 Hierem. 6, 13 sq. ) [*]( 1 impie Fso 3 ex ante obliqua om. V obliqua it: obliquam Fx, sub aliqua 1x concatinatione 1tX?, concatenationem V 5 alterum tl): r.trurn V 8 separant 0: sperant Fitx, spirant Y 11 auariti1 I*. abasiae nx sibi om. (I) sub om. * 12 ecclesiae om. q. 13 suos F uelent ex ualint corr. Jl: uellent «l» 15 addunt «I» 19 audiant descriptum V 21. ea om. V 23 eorum F: et JIX, om. 1x 26 obtritione \'I.. obtritioni r, obtricioni F 27 et ante ubi om. n. )

43
uanissima pace gloriantur; sequitur enim: confusi sunt, quoniam defecerunt et nec sic quidem confusionem sustinentes erubuerunt et ignominiam suam non cognouerunt. propterea cadent in ruina sua et in tempore uisitationis infirmabuntur.

quid mali committimus. quid impie facimus, si seruantes fidem Christo huiusmodi pacem respuamus, cuius tanta confusio et ignominia grauissimique exitus describuntur ? sed isti egregii pacis amatores fidelibus sacerdotibus bellum exagitant. quid enim uult diabolus, quam ut impii et praeuaricatores saeculi pace glorientur? quid enim uult diabolus, quam ut hi, qui pii sunt et fideles, infestantium persecutione uexentur?

Haec ideo prosecuti sumus, ne per uestri ignorantiam diu fundatur sanguis Christianorum piissimam fidem defendentium. quid enim prodest, si sitis catholicae fidei uindices et patiamini catholicae fidei sectatores ubique cruciari, ubique effugari, nusquam libere piam fidem praedicari?