Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ecce, cui quasi catholico basilica nunc tradita est Apollonii ex generalis edicti uestri auctoritate, cum utique idem Theodorus, qui quasi catholicus haeretici Apollonii basilicam accepit, similiter impie gessit, ut gessit et Apollonius, nisi quia atrocius gessit Theodorus, cum de episcopo catholico fit laicus, damnans piam fidem et subscribens Arrianae impietati, ut ab haeretico iterum episcopus ordinetur! sane hinc se uult catholicum uideri, quod et ipse nunc quosdam presbyteros seu diacones Apollonii facit suasu quodam laicos et eos iterum ordinat, ut uideatur turpissimae istius ordinationis uicem referre, quam passus est. numquid non excedit omne sacrilegium haec ludibria sub nomine catholico uindicare in aft!ictionem fidelium sacerdotum atque laicorum ?

sed et apud Palaestinam in Eleutheropoli est sacra uirgo Christi nomine Hermione, generosis quidem edita natalibus sed fide et sanctimonia multum facta generosior, ipsam uirginitatem [*]( 2 quos o2: hos V 4 affligitur V, corr. o 11 numero V, corr. Sirm. 12 uexatione V, correxi 14 item SiJ\'m.: idem V lu heraclydam r Ifi catholica V. corr. oJ 24 dicones V, corr. a 25 turpissime r 30 hermiome V, corr. o )

37
condecorans contemptu rerum saecularium et humanae gloriae, ad quam plerique affectant, etiam qui se saeculo et concupiscentiae carnis abrenuntiasse gloriantur.

haec in quantum castimoniam corporis sacro rigore custodit, in tantum animae puritatem casta piae fidei obseruatione conseruat, non haereticis. non praeuaricatoribus communicans, eo quod intellegat uirginitatem corporis nihil prodesse, nisi et integritatem animae sacra confessione tueatur, labem adulterinae communionis effugiens et sectans salutaria sacramenta fidelium sacerdotum. denique supplicat religiosis litteris apud beatum Heraclidam, ut eius sacris uisitationibus iuuaretur.

sed pro beato Heraclida sanctus Ephesius uisitat, qui id temporis ob utilitates ecclesiasticas ad episcopum Heraclidam de urbe Roma uenerat. hic est Ephesius, quem supra diximus inlibatae plebi Romanae episcopum a constantissimo Taorgio episcopo ordinatum. sed cum uenisset Eleutheropolim, non solum Hermione cum suo sacro monasterio releuatur sed et quidam fidelissimi serui dei; inter quos etiam nobilis domus religiosi ad catholicam fidem Seueri ex tribunis, diu quidem non communicans haereticis et praeuaricatoribus sed nondum qui inuenisset catholicorum sacram communionem.

ubi autem uidit sanctum Ephesium, post multas examinationes probans eum catholicum tradidit se ei in sacram communionem, beatum se iudicans, quod domum suam ex insperato diuina misericordia uisitasset tam sancti sacerdotis aduentu, ductus in eius admirationem [*]( 2 quem V, corr. o 6 non praeuaric. Sirm.: cum praeuaric. V 10 heraclydam V 11 beato heraclyda V: beatum eraclidam cp, batum <beatum man. 2) heraclidam x, bato heracleda rc 12 qui id VK: quid xp 13 episcopum heraclydam V: episcopatum heraclidem x, episcopatum eraclidem 9, episcopatum heraclide re 14 hic est V: et spx, e n inlibatae om. el» plebis el) romę V 16 eleuteropolem 7\'. eleutheropolem x, eleuteropolim a erminioni 9, herminioni x. hermioni K eum suo .. releuauit 9 18 etiam om. el) 19 fort. communicantis 20 necdum (I) qui om. xx inuenisse 11:? uenisse x 22 examinationis ?, examinacionis x 25 tam scripsi: tamen VII), tantam Sirm. sacerdotes (I) )

38
non solum uitae eius puritate sed et quibusdam caelestibus documentis. est enim tantae fidei et sanctimoniae beatus Ephesius, ut quocumque perrexerit, eum gratia diuina comitetur. probauit hoc et plebs sancta apud Oxyrynchum beato Heraclidae communicans, quae illum ob meritum diuinae gratiae pia eius dilectione constricta ut quondam Asiani apostolum Paulum cum magno fletu deduxit proficiscentem.

non haec laudandi studio loquimur sed ut scire possitis, quam sanctae et fideles animae sub uestri nominis auctoritate grauissimis persecutionibus affliguntur ab his, quos constat ignorantibus uobis etiam nunc usque aut haereticos esse aut praeuaricatores aut socios talium.

sed aduersus sanctum Ephesium modicum quid conati in Palaestina hi, quibus sacra ueritas onerosa est, postea destiterunt metuentes in illo et fidei libertatem et constantiam animi et hoc ipsum cogitantes, quod magis haeresis eorum et impietas prodi poterat, si sub uobis catholicis imperatoribus integrae et constantis fidei episcopum acrius inquietassent. ubi autem idem beatus Ephesius inuitatus fidelium litteris in Africam nauigauit nobis apostolico more dans praeceptum, ut circa sanctam fraternitatem diuinis et ecclesiasticis officiis incubaremus, id ipsum sancta illic fraternitate poscente, egregius Turbo Eleutheropolitanae episcopus ciuitatis nostram exiguitatem despiciens in nos coepit uelle consummare, quod in sanctum Ephesium consummare non ausus est, nesciens quod Christi dei gratia etiam [*]( 7 cf. Act. 20, 37 sq. ) [*]( 3 effesius V, efesius x, ephisius 9 gratia V: iustitia (I) 4 hoc V: eos (I) et om. <p xyrinchum V, oxiscum 9, oxyrcum n, oxys cum x 5 heraclyde V ob V: ut <1* 6 apostolo X9 7 Paulum otn. <1* deduxerint itx, deduxerunt tp 10 affligantur Sinn. 11 aut V: ut rcx. om. \'f esse om. fi 13 effesium V, efesium x, ephisium 9 quod V palestina V(ł- hii «9 14 distiterunt \'It.f\' 17 nobis om. n integre et constanter (1) 18 ubi autem] incipit rursus cod. x efesius Fx, ephysius y, ephisius 9 19 in V: ad (1) 20 dat «I) 21 incumberemus (ł- sca illic V: illic se a ... 24 quod in sanctum Ephesium (efesium Fx) consummare om. Y 25 nesciens om. 9 dei om. k )

39
missimis seruulis eius patrocinetur, maxime pro causa rectae fidei laborantibus.

namque hic Turbo, posteaquam audiuit quosdam se integrae fidei copulare et per dei gratiam rem ueri crescere, nobis exitia minitatur et turbas. sed et Seueri domui incendium minitatum ueritati, qui tanto magis fidem dei uindicat, quanto et Romano imperio fideliter militauit. temptat quoque et sacram uirginem Hermionem insequi, illam feminam, quam quicumque didicit, ut aliquam de euangelicis feminis admiratus est. sed et singulis quibusque tendit insidias, qui nobiscum sacrae communionis consortio copulantur, ueluti nefas obiciens ex lege illa Babyloniae, quod intra nostra domicilia sine labe haereseos et sine communione perfidiae secundum euangelicas et apostolicas traditiones desiderantibus fidelibus diuina sacramenta celebremus. simili enim furore et quondam Babyloniae sanctum Danihelum hostilibus odiis insecuti sunt, quod in sua domo deum obseruantia diuinae legis adoraret.

hic est Turbo, qui diaconus fuit Euthychi haeretici, sub quo beatus Lucifer Eleutheropolitanae ciuitatis patiebatur exilium, qui et ipsum Luciferum fidem libere uindicantem multis atrocitatibus uehementer afflixit. sunt adhuc hodie in Palaestina, qui illo tempore istis insequentibus poenas grauissimas dederunt, eo quod cum catholicae fidei episcopo Lucifero conuenirent. negent, si non inter cetera sua atrocia ianuam clausam securibus effregerunt, si non inruentes in Luciferum fidelissimum sacerdotem diuina quoque sacramenta euerterunt. unumquemque illic de his fratribus, qui conuenerant, impia [*]( 15 cf. Dan. 6 ) [*]( 3 rem ueri V: rem uiri kx, remoneri et Y 4 eiiit a x, exiet a r minitatur et turbus (corr. p2) V: me negatus (necatus t) turbo (I) .5 domui V (cf. Rdnsch, Collectan. philol. p. 30): domi (I), domus Svtn. minitatem (I) ueritate «, ueritatem x, pro ueritate jr, pro ueritatem t; ueritati del. a* 8 quam om. tĮJ 9 tend V 10 uelut (ĮJ . 11 nefando n, nefandi T 14 celebramus Sirm. 15 Babylonii Sirm. sanctum <I>: secundum V Danielem Sirm. odii V 16 domum IV. 17 euthici. Fjt, euthyti x, euthyci y, eutici 9 19 libere uindicantem (uindicante xx) «I»: liberam ei indicantem V 23 non (I): nc r 25 uerterunt lr )

40
caede mulcantes; negent, si non hodieque apud se mystica uasa, quae tunc impie Lucifero diripuerunt, cum sacris codicibus possident.

tunc utique Turbo cum Eutychio haeretico uersabatur: extunc se catholicum dicens catholicos persequitur sub auctoritate uestri nominis. auctoritatis piae contemplatione fidem catholicam uindicatis: permittetis, piissimi imperatores. ut sub uestri nominis auctoritate aduersus fideles diu ubique dominetur impietas ? expedit enim hoc Romano imperio (quod tamen affectu et fide eius. quam Christo deo exhibetis, obseruantiae dicimus), ut qui Christum pie praedicant. persecutiones mortesque patiantur. ita ut nusquam liceat deo pia altaria conlocare aut certe, cum conlocata fuerint, destruantur ?

sub impio Achah rege Israel occisis prophetis altariisque destructis interpellat Helias deum aduersum Israel in libro regnorum dicens: domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua destruxerunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam: hanc inuidiosam interpellationem etiam uestris temporibus sinitis ad deum fieri a singulis quibusque fidelibus sacerdotibus?

si enim et taceant, numquid deus haec ipsa fieri ignorat? quid? putamus, quod sine offensione dei haec in ueros catholicos et in ueram eius ecclesiam perpetrentur, quae olim aduersus seruos dei perpetrata grauissime diuinis animaduersionibus uindicata sunt? et unde sunt tot . plagae, quibus orbis Romanus quatitur et urguetur?

non opus [*](14 Regn. Itl 19, 10 (et 14) ) [*]( 1 multantes (I) se mystica V: se habent (habens tt) sancta (I) 3 ossident V euthycio x, euthicio tc, euticio f 4 et tunc V cathoiicos Yr,: catholicus Yx Ó auctoritate uestri nominis om. V auctoritatis piae «I>: auctoritate spei V contemplationis «I> (contemplacione x) 6 uindicantes x, uindecates / permittetis 0: permittens V, permittentes (I) 7 aduersum <!* 10 persecutionis (-nes \'Xf) mortisque (I) mortesque V 11 ut om. tp 13 regem YK altariisque V: altaresque Y, altarisque (-quae x) rcx, altaribusque 0 14 deum V: dominum (IJ 16 sum solus «I> (sum ego solus Vulgata): solus sum V 18 sinites -/, senetis x, finetis n a om. Y 19 sacertibus V 20 sine V: sint (I) 21 uiros Y;t, uros x in om. x eius om. x 22 saruos om. (I) )

41
est nunc nos singula quaeque plagarum recensere, quae tranquillitas uestra recognoscit cum aestu et sollicitudine imperii sui: communem istum dolorem uel tacendo mitigemus, ne non tam compati quam exulcerare uideamur. sed hoc, quaesumus, piissimi imperatores, cogitare dignemini, quibus ex causis ista proueniunt, utrum quia fideles serui Christi metuentes leges diuinas nolunt cum infidelibus conuenire an quia ueri catholici a falsis sacerdotibus obteruntur.

quomodo enim non falsi sacerdotes sunt. qui iam non solum ob causam praeuaricationis supra expositam deuitandi sunt sed etiam quod plurimi quique eorum proprias etiam nunc haereses uindicant sub ementita apud uos catholici nominis professione? quis enim iam timeat episcoporum impia praedicare, quando totiens commissa impietas honorata est, cum minime deicitur sacerdotio ? denique cum sint alii eorum Origenistae, alii anthropomorphistae. alii autem Apollinaris impii sectam tuentes, triplici cuneo alii aduersum sanctum spiritum diuersis studiis solis blasphemantes, sed et ipsi quoque, qui pie inter eos putantur credere, patris et filii et spiritus sancti tres esse substantias uindicantes uel respicientes: nihilominus hi omnes de uestris gloriantur edictis et sibi ecclesias uindicant, cum has impias sectas patres nostri apostolica semper et euangelica auctoritate damnauerint.

quas quidem nunc discutere non est praesentis opusculi: sed tamen, quod moueat ad horrorem intentum uerae fidei animum uestrum, dicimus. una, ut opinamur.

haeresis apud Ariminum sub haeretico rege suscepta est et nunc sub uobis piis catholicis imperatoribus tot haereses uindicantur [*](2 recognoscat II) 3 communem V: communione Yõt, communionem x 4 sed om. V 5 excogitare dignamini «1» 6 proueninnt Fx: proueniant Yõt utra V 7 an om. (I) 8 uiri <1» obtinentur 10 exposita V(I>, corr. o diuitandi irxy 14 sacerdotium (I) 15 alii rorum V: aliorum II» antromorphistę V, anthomorphste x, anthromophitaeir, anthropitae Y 16 apollinariis V, apollenariis x, apollenares Ix 17 cuneo V: curi eo tcx, errore Y aduersus II» solis om. II» 18 et ipsi.. filii om. Y 20 respuentes Sirm. hii (I» 22 semper apostolica trsp. (I> 24 ab errorem II) 25 unam II) )

42
non minus impiae quam est Arrii impietas. et cum aduersus se libros uel epistolas singuli quique conscribant, tamen sibi omnes uel ex directo uel ex obliqua concatenatione communicant, inani studio philosophorum solis disputationibus litigantes, non etiam ut Christiani ex deuotione sacramenti alter alterum uelut impium deuitantes, ut iam sicut in scolis ingenii uideatur inter eos esse certamen, non autem sacra defensio uerae religionis, quandoquidem inter se sacramenta non separant, cum impiis sententiis ab inuicem separentur.

hoc autem ideo faciunt, quia quidam eorum gloriae humanae, quidam uero auaritiae student; et inde est, quod sibi inuicem sub impia dissimulatione conludunt, ut nec possessiones perdant ecclesiae nec honores. et interea, ut tot suas uelent impietates, ad inlusionem singulorum ueluti benignissimae mentis indicia praeferentes aiunt ideo se etiam contraria sentientibus ecclesiasticae communionis consortio copulari, ne bonum pacis in ecclesia pereat, quasi uero huiusmodi pax Christo deo placeat, quae in eius ecclesiam tantas recipit impietates.

sed hoc qui ita putant, audiant de se scriptum: et uiam pacis non agnouerunt; non est timor dei ante oculos eorum. sed apertius quoque et apud Hieremiam legimus de ea pace impia et iniqua, sicut exequitur subiectum testimonium: a pusillo eorum usque ad magnum cuncti perpetrauerunt iniqua, a sacerdote usque ad pseudoprophetam uniuersi operati sunt falsa et meditabantur obtritionem populi mei pro nihilo constituentes et dicentes \'pax, pax ! et ubi est pax? et intendendum est, quam atrocia de illis prosequatur, qui hac [*](19 Psalra. 13, 3 22 Hierem. 6, 13 sq. ) [*]( 1 impie Fso 3 ex ante obliqua om. V obliqua it: obliquam Fx, sub aliqua 1x concatinatione 1tX?, concatenationem V 5 alterum tl): r.trurn V 8 separant 0: sperant Fitx, spirant Y 11 auariti1 I*. abasiae nx sibi om. (I) sub om. * 12 ecclesiae om. q. 13 suos F uelent ex ualint corr. Jl: uellent «l» 15 addunt «I» 19 audiant descriptum V 21. ea om. V 23 eorum F: et JIX, om. 1x 26 obtritione \'I.. obtritioni r, obtricioni F 27 et ante ubi om. n. )

43
uanissima pace gloriantur; sequitur enim: confusi sunt, quoniam defecerunt et nec sic quidem confusionem sustinentes erubuerunt et ignominiam suam non cognouerunt. propterea cadent in ruina sua et in tempore uisitationis infirmabuntur.

quid mali committimus. quid impie facimus, si seruantes fidem Christo huiusmodi pacem respuamus, cuius tanta confusio et ignominia grauissimique exitus describuntur ? sed isti egregii pacis amatores fidelibus sacerdotibus bellum exagitant. quid enim uult diabolus, quam ut impii et praeuaricatores saeculi pace glorientur? quid enim uult diabolus, quam ut hi, qui pii sunt et fideles, infestantium persecutione uexentur?

Haec ideo prosecuti sumus, ne per uestri ignorantiam diu fundatur sanguis Christianorum piissimam fidem defendentium. quid enim prodest, si sitis catholicae fidei uindices et patiamini catholicae fidei sectatores ubique cruciari, ubique effugari, nusquam libere piam fidem praedicari?