Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

IUSTINUS AUGUSTUS HORMIISDAE PAPAE. Dum beatissimum Germanum episcopum uel eos, qui cum eo a uobis fuerant destinati, de hac dimitteremus regia ciuitate, huiusmodi illis mandata tradidimus, quod capitula, quae ad perfectam unitatem ecclesiarum pertinebant, apostolatui uestro per reuerentissimum Iohannem episcopum sequenter manifesta faceremus. quae tamen ipsis hic praesentibus fuerant declarata.

sed euenit praefatum Iohannem antistitem longa aegritudine detineri. ne qua igitur uestram reuerentiam ingrediatur aduersa sententia quasi nobis promissa nostra desidia quadam ultronea minus ad effectum perducentibus, necessarium esse perspeximus dilationis causam nobis exponere per Eulogium u. s. tribunum et notarium, quem ad praecelsum regem Theodoricum super negotiis quibusdam transmisimus, hoc quoque adicientes quod, [*]( 5 cf. Ioh. 21, 17 ) [*]( 1 suifragari Oar. 2 possit 02 5 iniuncxit V 8 uiolaretur 02 sanctimonia Vo, correxi 11 <et> dei inepte Car. subiungens deinde \'Meat reliquum\' ) [*]( 199. Dat. (simul cum ep. 200) a. 530 die 31 Aug., per Eulogium ; accepta die 1 Octobr. Edd. Oar. P 545; Oollect. Concii.; ThÜJI 938. 24 desidia V, corr. 0 25 perspeciimua V )

659
dum propitia domini et dei nostri maiestas eundem uirum religiosissimum Iohannem pristinae uoluerit reddere sanitati, sicut semel promiseramus, statim illum ad tuam sanctitatem transmittimus.

superest, ut sanctitudo tua diuinum nobis praesidium orationibus suis dignetur acquirere. Data pridie Kal. Septemb. Constantinopoli. Accepta Romae Kal. Octob. Rusticio u. c. cons.