Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Domino nostro Iesu Christo fauente regnat in saeculo, qui sacra religione suum fundat imperium, quoniam bene gubernat humana, qui prius diuina plac〈a〉uerit. quod praesentibus euenisse temporibus gratulamur.

filius etenim uester clementissimus imperator aeternitatis beneficio sceptra sortitus fidei causas arripuit explicandas et ad tuam sanctitatem missa legatione sedis apostolicae promeruimus sacerdotes. quorum aduentu non mediocriter adoleuit ecclesiarum concordia sacrosanctarum nobis instantibus, ut decebat. Acacii namque, quod discidium generabat, nomine stirpitus amputato pro tenore libellorum, quos direxistis, in hac urbe regia multisque ciuitatibus unitas optata prouenit, quam summis inuentam laboribus uenerari conuenit in perpetuum custodirique necesse est nec quibuslibet argumentis retractari quispiam patietur, quae sempiterna maiestas rite composuit.

sed quia prosperos cursus frequenter impedire festinat humani generis inimicus, pars Orientalium non exiliis nec ferro flammisque compelli potest, ut condemnet episcoporum nomina post Acacium defunctorum; quae difficultas generali concordiae moras innectit.

sanctitas itaque uestra caelitus inspirata rerum temporumque qualitatem consideret et condemnatis huius erroris auctoribus, id est Acacio Constantinopolitano, Petro ac Timotheo Eluro et Dioscoro Alexandrinis Petroque Antiocheno, finire dignetur inueteratum certamen de ceterorum nominibus quaestione sopita, ut redimatis plebem de sanguine, quam deus noster regendam commisit, ac non persecutionibus et cruore sed patientia sacerdotali populum domino nostro concilietis, ne, dum uolumus animas lucrari, et corpora multorum perdamus et animas.

errores etenim [*]( 196. Dat. ut ep. 192. Edd. Car. P 542; Bar. ad a. 520, 35; Collect. Concil.; Thiet 920. 5 qui V: cui 0 placuerit V, correxi: placuerint 0 7 causa Y, corr. 02 11 uobis Car. 14 obtata V 15 perpetuumque custodiri trap. p nec F: haec Car. 23 acatio V 30 pdamua Y, corr. 02 ) [*]( XXXV para s. ) [*]( 4.2 )

656
diuturnos lenitate clementiaque conuenit emendari, praecipue quia uestrae beatitudinis praecessores saepissime uoluerunt rei publicae nostrae antistites ad suam reuocare communionem, si tantummodo taceretur Acacius ceterique praedicti. non est ergo graue, quod suasit uestra sedes, ut praestet.

illud etiam magis magisque deposcimus, ut tua sanctitas concepta gratia caelesti, quae praetendunt Orientales episcopi, tractare dignetur eorumque fidei competentem praebere consensum. nobis etenim uidetur, quoniam filius dei uiui dominus noster Iesus Christus ex uirgine Maria natus, quem praedicat summus apostolorum carne passum, recte dicitur unus in trinitate cum patre spirituque sancto regnare. sicut enim uidetur ambiguum dicere simpliciter (upum de trinitate) non praemisso nomine domini nostri Iesu Christi, sic eius personam in trinitate cum patris spiritusque sancti personis esse non dubitamus. sine Christi ia namque persona nec credi trinitas religiose potest nec adorari fideliter, quemadmodum sanctus Augustinus ait: an aliqua ex trinit.ate persona, et alio loco: solus in trinitate corpus accepit, et iterum: unus us trium.

rogamus igitur reuerentissime salutantes, ut futuri iudicii memores causam taliter ordinetis, ne quid dubitationis relinquatur in posterum. quatenus omni scrupulo discordiarum sublato pacis desideratae per orbem totum uincula renouentur et uenerandarum floreat ecclesiarum concordia corporisque unius in proprium statum membra recolligantur. ille namque medicus iure laudatur, qui ueteres aegritudines ita sanare deproperat, ut ex eis noua uulnera non nascantur. specialiter ergo cognoscat uester apostolatus compositis eisdem duobus capitulis uniuersos sacerdotes istius rei publicae libenter amplecti nostram communionem. Accepta XV. Kal. Octobr. Rusticio u. c. cons. [*]( 4 cr. Âuastasii II papae ep. 1 (Thiel p. 617 cap. IIIi 10 Petr. I 4, 1 17 August. de trinit. n 16 18 August. ? 19 August. Enchirid. de fide c. 12 ) [*]( 7 quae Y: quod Thiel 8 competene Y, corr. 1)2 14 persona Y. carr. 0 24 proprium Y: pristinum Bar. 27 nascuntur Y, corr. \'1) 29 neetram Car. 80 kx octulr V )

657