Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

IUSTINUS AUGUSTUS HORMISDAE PAPAE. NOSTROS PER LEGATOS ID EST GERMANUM IOHANNEM EPISCOPOS FELICEM DIOSCORUM DIACONOS ET BLANDUM PRESBVTERUM. Summa quidem habenda nobis est gratia, quod alacrem operam non dubitatis impendere ad colligendas adunandasque uenerabiles ecclesias, uerum in ea praelucet maxime perfecta sollertia, quod homines adoptatis, qui uoto beniuolo tuae sanctitudinis sincero ac integro possint animo deseruire.

Germanus siquidem reuerentissimus episcopus nec non Felix et Dioscorus et Blandus uiri religiosissimi tanta semet praebuerunt adtentos industria ac in tanta sapientia uersati sunt, ut, quantum ad officium eorum pertinet, transactis in plenum et elaboratis omnibus nihil altercationis superesset ulterius.

sed cum ea conditione sit mortalis fragilitas, ut remissius circa se agi desideret et interrogationibus suis planum praeberi responsum, maxime cum aliqua causa in immensam hominum multitudinem fuerit deuoluta, factum est, ut in hac quidem urbe florentissima, quicquid ordinatum est de causa religionis deque unitate [*]( 2 antelatos V, corr. Thiel ) [*]( 192. Dat. (simul cum epp. 194-198) a. 520 die 9 Iulii, per Germanum etc.; accepta die 17 Sept. Edd. Car. 12 534; Collect. Concil.; Thiel 918; commemorat Bar. ad a. 620, 28. 7 sqq. nostros .. presbyterum V minutiore charactere in margine 8 IohannemJ lohannis nomen hic per errorem (notarii apostolici ut uidetur) additum est, quippe qui aegritudine retentus (cf. ep. 200 § 2) demum die 9 Sept. cum ep. 232 Constantinopoli profectus sit. tacetur nimirum Iohannis nomen et in huius epistulae § 2 et in ep. 195 §7 8 diac V 13 possit Tx, corr. ol 16 ac GZ: hac V 18 im V 22 immensam scripsi: immensa Y, quo seruato mnltitudine o )

650
celebranda cum apostolica sede sub temporibus Iohannis religiosissimae memoriae, cum in sacerdotio regiae huius esset urbis, id fauente deo seruetur immobile, quin et in aliis compluribus ciuitatibus probata sit uestra ordinatio atque suscepta, ceterae uero clementiore quodam indigeant moderamine in nominibus antistitum, non eorum qui specialiter enumerati sunt in epistola, quam sanctitudo tua nobis destinasse noscitur, sed aliorum quorum memoriam maxim〈e e)ae ciuitates diligunt, in quibus floruisse noscuntur superstites.

quam ob rem legatis quidem tuae sanctitudinis nulla fuit licentia mandati tenorem egrediendi, cum quo directi sunt; omnis autem finis negotii uestro iam tantum pendet arbitrio, ut solus pacem concludere debeat, qui prima rei commouit exordia.

sed ea quidem nec non quaedam commemorabuntur apertius per legatum nostrum, qui paulo post destinabitur; in praesenti uero redeuntibus uiris religiosissimis tam appellandam uestram reuerentiam credidimus quam commonendam, ut suis orationibus pro nostro utatur imperio proque incolomi statu rei publicae. Data VII. Idus Iul. Constantinopoli Uitaliano et Rusticio conss.