Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Quicquid est cautius, quicquid firmius. ut pro sancta fide et concordia sacrarum ecclesiarum geratur, optamus. unde ad beatitudinem uestram et frater noster gloriosissimus Uitalianus per Paulinum u. s. defensorem uestrae ecclesiae rescripsit et nos per eundem significare curauimus illa debere beatitudinem uestram perficere, quae pacem et concordiam sanctis concedant ecclesiis.

subinde tamen, qui certius responsum ad sanctitatem uestram referat, cum litteris piissimi nostri imperatoris destinauimus; nam quanta quaestio in partibus nostris orta est, potest etiam antefatus uir religiosus defensor sanctitatem uestram instruere.

unde petimus ut, si est possibile, celerrimo dato responso et satisfactis religiosis monachis Iohannem et Leontium ad nos remittatis. nisi enim precibus et diligentia uestra ista quaestio soluta fuerit, ueremur, ne non possit pax sanctarum ecclesiarum prouenire.

ergo cognoscentes, quia et [*]( 6 <ut> mentis uestrae Bar., <et. meritis uestra p2 9 sollicitndinis Y, corr. Bar. 10 euticharico Y, corr. Bar. ) [*]( Hn. Dat. a. 519 mense Iulio ineunte, per fratrem Proemptoria. Edd. Car. 12 525; Collect. OoOOl.; Thiel 885. 12 per fratrem Proemptorie V man. 1 in marg. 14 sanctarum Thiel 18 concedat 1x, corr. edit. reg. 21 horta V 22 antelatus Y, corr. Thiel 28 instrueret V, corr. 0 24 Iohanni et Leontio V, corr. p 27 cognoscente Y, corr. 0. )

649
merces et periculum istius rei uobis seruatur, diligenter tractate et firmissimum responsum per antefatos religiosos monachos, si est possibile, antequam legatus noster ad beatitudinem uestram perueniat, nobis remittite; in hoc enim solo omnis pendet intentio.