Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA IUSTINIANO ILLUSTRI. Eulogio U. C. filio nostro deferente litteras celsitudinis uestrae suscepimus eoque remeante debitum persoluentes salutationis officium significamus Scyth(ic>os monachos allegasse plurima, quae nos relinquere indiscussa non possumus; sed legatorum nostrorum deo iuuante sustinemus aduentum.

pro qua re eos in urbe credimus retinendos, a qua nec ipsi ordinatione dissentiunt. amplitudinem tamen uestram retinere confidimus, quod de ipsis nobis [*]( 13 schyticos V ) [*]( 189. Dat. (simul cum epp. 190 202 203 207 210 211). a. 519 die 2 Sept., per Eulogium. Edd. Car.. 12 527; Bar. ad a. 519, 117; Collect. Concil.; BTA 1439; Thiel 887. 23 c.] oi1 uel d (= deuoto?) V 25 significantes V, corr. Bar. 26 schytos V, correxi: Bcythos o3, scythas pa alligasse Y )

647
praeterito tempore litteris destinatis scripserit. in quorum allegationibus, cum legatis remeantibus competenter fuerimus instructi, si quid reprehensione dignum cognitio nostra repper< er)it, necesse est, ut circa eos teneamus ecclesiasticam disciplinam.

Uictorem praeterea, qui diaconis habere perhibetur officium, cuius fidem hi ipsi monachi uehementer accusant, uel alios, qui peruersas forsitan obiciunt quaestiones, ordinatione domni filii nostri clementissimi imperatoris ad urbem nobis suggerentibus dirigantur, ut uniuersas allegationes, de quibus contendunt, nos possimus agnoscere.