Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Ut plenissima fidei perfectio doctrina beatitudinis uestrae nobis proueniat, iterum Eulogium uirum strenuum agentem in rebus iuxta alias causas etiam hacpropter direximus, per quem ualde petimus, ut per omnia responso apostolatus uestri circuminspecto et cautissimo in confessione catholicae fidei confirmetur.

post semel enim diuina misericordia donatam catholicae ecclesiae unitatem quidam asserunt Christum filium [*]( 1 mauricius V: Maxentius Bar., cf. Thiel p. 876 adn. 6; Loofs, Ltontius v. Byzanz (— Texte u. Untersuchungen .. v. 0. v. Gebhardt v. A. Harnack III ljO) p. 233 fort. nostrae 3 <domino> deo a 8 basilica Vo corr. os 11 munus pl: minus Y 12 sq. hac nostra peticione V, corr. 0 14 pallio solosericos V, correxi: pallia sericia Car., pallia holoserica o2 Thiel 14 sq. ad ornamento V. corr. o2 Bar.: adornamento o, adornamentum Car. 15 quae Car. 16 nostri o2: nostris V ) [*]( 188. Dat. (simul cum ep. 224) a. 519 die 15 Oct., per Eulogium; accepta die 17 Nou. Edd. Car. P 526; Collect. Concil.; Thiel 897. 22 hanc propter p 24 circnmspecto 0 )

646
dei dominum nostrum pro nostia salute carne crucifixum unum de trinitate debere praedicari. quod si suscipiendum sit, paterna prouisione reuerentia uestra cautissimo suo rescripto quid sequi quidue super hoc euitare debeamus nos certiorare dignetur; quoniam uerba uidentur facere dissensionem: nam sensus inter catholicos omnes unus esse probatur.

imponite igitur uobis semel susceptum laborem, sancte ac uenerabilis pater, etiam in hoc decessores uestros sequentes, quorum memoriam et amplectimini et consortio pontificatus ornatis, et de hac intentione liberos nos properate reddere et securos. hoc enim credimus esse catholicum, quod uestro religioso responso nobis fuerit intimatum.

quia uero dictum est Scythicos monachos hac ratione ad sedem uestram accessisse, pro traditione patrum et ordine regularum praebito eis responso nihil formidantes ad nos cum litteris uestris iubete remittere; quarum etiam exemplaria consignata praedicto uiro strenuo Eulogio dari praecipite. haec enim omnia ideo petimus uos disponere cautius, ut ne locus mendacio uel insidiis detur, quoniam summo cum desiderio fidem catholicam amplectentes uestra doctrina unitatem uniuerso orbi petimus condonari.