Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DOMINO MEO PER OMNIA AMABILI DEO SANCTISSIMOQVE FRATRI ET COMMINISTRATORI HORMISDAE IOHANNES IN DOMINO SALUTE. Paulinus uir honestus defensor, qui uestram retulit epistolam uestraeque sanctitatis uirtutes in se ostendens cum gaudio nobiscum conuersatus, suam solli< ci >tudinem communibus consiliis actibusque contulit. sed quoniam ad uos festinantem non oportebat eum prolixiore tempore remorari, ideoque reciprocis alloquentes uestram sanctitatem protegi praefatum uirum et uestri dignum amoris fidelem seruum subsistentem commendamus.

erit autem de his, quae a nobis gesta sunt pro uestro animo, et circa sanctas ecclesias sollicitudine, quam gerimus uigilanter, uobis dignus fidei enarrator. nam nos orationibus uestrae sanctitatis et naturalem bonitatem huius rei respicientes uigilantissimum habemus studium et deo cooperante in plurimis uerbum gratiae discurrens sine aliqua obsistentia ad effectum nostram ducit intentionem.

sed quia difficultates aliquae accesserunt. gubernatione utique et miti dispositione ea, quae hinc mouentur, oportet competenter exponi, sicut et uestra cognoscit super omnia sanctitas, et, quemadmodum opoitet eos, qui greges dei pascere sortiti sunt, uniuersa ad gloriam dei et agere et moliri spem salutis [*]( 184. Dat. a. 520 sub ifnem mensis Ianuarii, per Paulinum; respotidet Hormisdae epistulae cuidam deperditac datae (simul cum epp. 175 et 227) die 3 Dec. a. 519. Edd. Car. 12 552; Collect. Concil.; Thiel 985. 2 Iohannis a: Epiphanii Car.; cf. ea, quae epistulae 183 subnotaui, et Beitrage p. 41 sqq. 5 uir honestus scripsi: un a, uestrae c sedis Car., uenerabilis Thiel 7 nobiscum] nob a fort. conuersatus (est> sollitudinem a, corr. p2 communis a, corr. Car. 8 ad a sed a in ras. 9 tpr a sed pr in ras. ideo Thiel 13 sollicitudine ras. ex sollicitudine a 14 uigilarer a, correxi: uigilare 0 nobis o ennarrator a 16 habemus scripsi: habentem a 17 im a 19 gubernacine a, corr. cod. Angelic. 20 mitti a, corr. Thiel: inniti o hic te Car. copetur a, corr. o 21 sanctitatis «, corr. 0 22 quemamodum a )

641
in eum habentes et sicut scriptum est: diligentibus deum omnia cooperantur in bonum. ea enim, quae uobis placeant, sicut dictum est, sentire quoque et agere nitimur, sanctissime.

omnem in Christo fraternitatem, quae cum uestra est sanctitate, ego quoque et mei plurimum salutamus.-