Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

instantis autem dominicae passionis numerum, qui uestris continetur litteris, ex repositis apud nos diei paschalis annalibus recte habere significamus et ante quidem scientes et nunc scrupulosius requirentes: sine dubitatione mundi festiuitatem incolumes uos celebrare XIII. Kalendarum Maiarum die optamus, qui est proprie nonus decimus dies futuri mensis Aprilis.

orate igitur et circa nostram memoriam nullam obliuionem uester animus, sanctissime. habere dignetur. omnem, quae cum uestra est sanctitate, in Christo fraternitatem ego quoque et mei plurimum salutamus. ET ALIA MANU: Incolomes in domino orate pro nobis, amabilis deo et sanctissime frater. Data Constantinopoli XIIII. Kal. Febr. Uitaliano et Rusticio uu. cc. conss.

(183.) EXEMPLUM RELATIONIS IOHANNIS EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI.

DOMINO MEO PER OMNIA AMABILI DEO SANCTISSIMOQVE FRATRI ET COMMINISTRATORI HORMISDAE IOHANNES IN DOMINO SALUTEM. Quantam alacritatem aut quale desiderium piissimus et Christianissimus imperator circa perfectam unitionem uniuersarum ecclesiarum habeat, non uoluntate tantum sed operibus ipsis habitantibus in hac regia urbe uel ante quam ad regnum [*]( 1 condonarae V 8 pascalis V 4 sientes V. corr. a 5 mundi V; omni Thiel 6 finus Xmus V 9 sanctitate V corr. pJ 12 i: fefr V 13 Rustico V, correxi cons V ) [*]( 188. Dat. ut ep. 181. Edd. Car. P 552; Collect. Concil.; Thiel 958. 17 Iohannes V: \'alias Epiphanius\' manus recentissima adscripsit in marg. codicis Angelicani, ni. fallor rationem habens codicis Ottoboniani 474 fsaec. 16) complectentis permultas paparum episttdas cum ex aliis fontibus tum ex Auellanae codice a desumptas. in quo codice Ottoboniano cum et hic et in ep. 184 primo recte Iohanms nomen scriptum esset, postea tamen is qui collectionem illam composuit ei deleto ex coniectura substituit nomen Epiphanii a Carafa ceterisque editoribus receptum. qua coniectura nihil esse falsius demonstraui Beitrdge p. 41 sqq. 18 quale V, corr. 0 19 circa Thiel: cari V, caram Car. 20 uoluntats V, corr. 0 21 uel scripsi: ut V, et cod. Angelic. )

639
a deo sibi datum perueniret ostendit, sanctitati autem uestrae ex correctis ab initio regni eius et usque nunc laboribus maxime manifestauit, per quos omnia catholicae ecclesiae membra in unum domini et saluatoris nostri Iesu Christi corpus cum prompto nititur animo coniungere.

et quid opus est uerbis uti prolixis, quia rebus ipsis, quamquam nos ueri testes existere ualeamus, habet tamen et uestra sanctitas experimentum, quod et per se ipsa cognouit? confirmat quidem haec, quod et nunc additur.

nam quidam, qui sub potentissima eius manu sunt, religiosissimorum sacerdotum ex Orientalium partium regionibus preces porrexerunt docentes de his, quae noluerunt. nec hoc latere uestram uolens sanctitatem bene deliberauit ut, quod iam factum est, in praesenti denuntiaret uestrae sanctitati paulo post de eo his manifestius significare, ut communi consilio praecedente omnium domino et saluatore nostro Iesu Christo ea, quae ad utilitatem communem conueniunt et undique sunt inreprehensibilia, catholicae fidei correctionibus clarescant.