Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DOMINO PER OMNIA AMABILI DEO SANCTISSIMOQVE FRATRI COMMINISTRATORI HORMISDAE IOHANNES IN DOMINO SALUTEM. Quemadmodum puro corde et caritate spiritali apud nosmet ipsos habemus te, frater karissime, et quemadmodum te per omnia ducimus uenerandum, ex operibus his satisfactum esse uestrae reuerentiae iudicamus dominicae obsequentes uoci manifeste clamanti: quae uultis ut faciant uobis homines, sic et uos facite eis, et apostolicam doctrinam amplectentesdocentemnos:inuicem honore praeuenientes.

haec operibus ostendere festinamus uinculum insolubile spiritali caritate adunationem sanctarum ecclesiarum continentes, quo nec contrariorum spirituum ictibus nec fluctuationibus malorum principis uel ueritatis inimici titubare possimus auxiliante nobis sancta et consubstantiali trinitate intercessione gloriosae et uere dei genitricis Mariae.

per quae praecipue, domine nobis atque sanctissime, immobilem permanere oremus nostrarum uestrarumque ecclesiarum statum, nihilominus et inseparabilem custodiri fidei unitionem; potens est enim deus uictoriae palmam sperantibus in eum sine certamine [*]( 11 Matth. 7, 12 13 Rom. 12, 10 ) [*]( 1 IIIIX i feu constantinopoll V 2 Rustico V, correxi colis V 182. Dat. ut ep. 181; respondet epistulae deperditae datae ab Hormisda sub finem a. 519. Edd. Car. T1 529; Collect. Concil.; Thiel 909; commemorat Bar. ad a. 520, 3. 4 EXEMPLA V, corr. a man. post. iohis CONSANTINOPOLIT V 6 Iohannes inserui 7 quę ammodum Y 8 que ammodum V 9 his \'interpretis esse qui.. articulum graecum τοὶς reticere timuif putat Thiel 11 manifestare V, corr. 02 13 uos Car. coniungens cum eis quae sequuntur 15 ad unitionem edit. reg. quo edit. reg.: que V 17 principi.. inimico V, corr. edit. reg. 18 sancte et consQbstanciaIis trinitatis V, corr. edit. reg. 19 uerae uulgo 20 nobis domine trsp. a 21 oramus Car. 22 custodire V, correxi )

638
condonare.

instantis autem dominicae passionis numerum, qui uestris continetur litteris, ex repositis apud nos diei paschalis annalibus recte habere significamus et ante quidem scientes et nunc scrupulosius requirentes: sine dubitatione mundi festiuitatem incolumes uos celebrare XIII. Kalendarum Maiarum die optamus, qui est proprie nonus decimus dies futuri mensis Aprilis.

orate igitur et circa nostram memoriam nullam obliuionem uester animus, sanctissime. habere dignetur. omnem, quae cum uestra est sanctitate, in Christo fraternitatem ego quoque et mei plurimum salutamus. ET ALIA MANU: Incolomes in domino orate pro nobis, amabilis deo et sanctissime frater. Data Constantinopoli XIIII. Kal. Febr. Uitaliano et Rusticio uu. cc. conss.