Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

non multo itaque post a nobis quidam destinabitur ad certiorem faciendam beatitudinem tuam super omnibus et insinuandas uobis supplicationes, quae nobis oblatae sunt, et responsum pietatis uestrae referendum, quo possint resecari tandem dubitationes incongruae. securi igitur de nostro consilio sollicitis orationibus placare nobis [*](1 diaboli V, corr. p2) [*]( 1st. Dat. (simul cum epp. 182 183 185) a. 520 die 19 Ian.; per Eulogium. Edd. Car. P 529; Bar. ad a. 520, 3; Collect. COncłl.; Thiel 908. 6 concordia V, corr. 0 7 <nos\'> planum Car. dinoscitur V, correxi (cf. ep. 232 § 1) 9 interuentum V, corr. p aliquid v: corr. 0 11 transigentur V, corr. 02 13 numij V, corr. o 14 disscerentibus V 15 secreta que V menti V, corr. Car. 17 recenturos V, corr. p aseruit V 20 ad o: a V 22 nostrç V, corr. a man. 1 23 dubitacionis V, corr. o incongrue V, corr. 02 )

637
++ diuinitatem summam dignemini. Data XIIII. Kal. Febr. Constantinopoli Uitaliano et Rusticio conss.

(182.) EXEMPLAR RELATIONIS IOHANNIS EPISCOPI CONSTANTINOPOIITANI.

DOMINO PER OMNIA AMABILI DEO SANCTISSIMOQVE FRATRI COMMINISTRATORI HORMISDAE IOHANNES IN DOMINO SALUTEM. Quemadmodum puro corde et caritate spiritali apud nosmet ipsos habemus te, frater karissime, et quemadmodum te per omnia ducimus uenerandum, ex operibus his satisfactum esse uestrae reuerentiae iudicamus dominicae obsequentes uoci manifeste clamanti: quae uultis ut faciant uobis homines, sic et uos facite eis, et apostolicam doctrinam amplectentesdocentemnos:inuicem honore praeuenientes.