Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
Post relationem sublimitatis tuae delatam mansuetudinis nostrae auribus presbyterorum allegatio causam nobis non superuacuae deliberationis iniecit: ideo decet ambiguitate seposita fidem rerum comminus experiri quamque partem praetermissus gestae rei ordo arguat, quam seruatus adiuuet, multis coram censentibus approbari, ut utriusque facti simul qualitate perpensa et circa ullam rite definita consistat et circa aliam temere assumpta non maneat. Symmache parens karissime atque amantissime.
ob quam rem illustris et praecelsa magnitudo tua suspensis omnibus, quae superius sunt decreta, nullique interim praeiudicio comparato auctoritate praesentis oraculi utrumque hoc est Bonifatium et Eulalium religiosissimos uiros instantia digna conueniet. ut intra diem sextum Iduum Februariarum Rauennatum ciuitatem praesentiam suam maturare non differant,
omnibus aeque admonitis, [*]( 2 ciuitate. corr. Bar.: <extra > ciuitatem o2 4 quod non solum o2: 0 qdns V horreat V, corr. Bar.-) [*]( 8 ixr V SYXACHO V ) [*](18. lJat. die 15 Ian. 419. Edd. Bar. ad a. 419. 11; Iuret. Auct. ) [*](Symm. 23; Sciopp. et Par. X 75. 13 ficlclem rerum V. corr. o2 Mcyer: fidelem rerum (ordinem) Bar. 14 adiuuet V: adnuat luret. 15 tactis r. corr. Bar. 16 rite V, corr. o 16 sq. tort. consistant.. maneant 17 syinache V 21 utrumque Iuret.: ut utruinque V \'23 Rauennatem Iuret., <ad> Rauennatum Meyer 24 aeque Bar. in marg.: atque V, atque singulis> Iuret. ) [*]( XXXV. ) [*]( a )
nos quoque ex diuersis prouinciis competentem numerum sacerdotum scriptis nostrae serenitatis accimus, ut rem deductam in dubium absoluat nobis coram discep<ta>tio plurimorum.
cum autem omnia futuro integra sint iudicio reseruata, de transactis sibi blandiri neminem decet: praesentis enim iudicii docebit exemplum, quid in eiusmodi negotiis obseruari debeat in futurum. Data XVIII. Kal. Feb. per Aphthonium.