Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA IULIANAE ANICIAE. Litteris amplitudinis uestrae perceptis gratias deo nostro de catholicae fidei redintegratione persoluimus optantes, ut ipse uestris sensibus pro religione sua, quod concessit, longa aetate conseruare dignetur studium, ut sicut personam uestram imperialis sanguinis uena nobilitat, ita conscientia bonorum meritorum luce praefulgeat.

unde salutantes cultu atque honorificentia competenti poscimus, ut in eo, quo coepistis, permanere proposito debeatis et dare operam, ut ad effectum conatus tantae causae perueniat, ne aliquod in posterum semen huius mali remaneat, unde posthac sub qualibet occasione inimicus quilibet fidei reuirescat.