Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA DIOSCORO DIACONO. De laboris tui quidem, quem dei omnipotentis iuuamine suscepisti, pro ea parte, quae acta est, gratulamur effectu indicantes omnibus Italiae populis, quae auctore deo per te acta sunt, placuisse et gratias deo nostro sine cessatione persoluimus, qui te fecit agnoscere, quia non pro odio sed pro causae magis fueris amplitudine destinatus.

unde quoniam supplicem et puram cogitationem nostram per te misericordia diuinae propitiationis adiuuit, necesse est, ut de industriae uel fatigationis tuae praemio et uicissitudine cogitemus. nam sequenti tempore scribere domno et filio nostro imperatori disponimus, ut te Alexandrinum episcopum debeat ordinare. iustum est enim, ut ea doctrina uel moderatione tua corrigatur ecclesia, in qua praecipue ab istis aetatis tuae principiis militasti.