Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quapropter debita uos honorificentia salutantes hortamur et petimus, ut uiuacitate, qua quietis ecclesiasticae coepistis initium, procuretis effectum et, quocumque contentionis alicuius uideritis remansisse uestigia, curetis modis omnibus insequenda. adeste ecclesiarum dei plenissimae tranquillitati, insistite labori quem fidei uestrae munere domino curastis offerre. facitis enim, ut maiore a uobis fiducia exigamus plenitudinem, quos gratulamur desideratae diutissime adunationis initia uotiua fundasse. Data die quo <supra> cons. ss.

(175.)

HORMISDA DIOSCORO DIACONO. De laboris tui quidem, quem dei omnipotentis iuuamine suscepisti, pro ea parte, quae acta est, gratulamur effectu indicantes omnibus Italiae populis, quae auctore deo per te acta sunt, placuisse et gratias deo nostro sine cessatione persoluimus, qui te fecit agnoscere, quia non pro odio sed pro causae magis fueris amplitudine destinatus.

unde quoniam supplicem et puram cogitationem nostram per te misericordia diuinae propitiationis adiuuit, necesse est, ut de industriae uel fatigationis tuae praemio et uicissitudine cogitemus. nam sequenti tempore scribere domno et filio nostro imperatori disponimus, ut te Alexandrinum episcopum debeat ordinare. iustum est enim, ut ea doctrina uel moderatione tua corrigatur ecclesia, in qua praecipue ab istis aetatis tuae principiis militasti.

nam displicuit nobis, quod caritatem tuam clementissimus imperator Antiochenae [*]( 1 de<bita> U<O>B temptaui, debita Car.: df (= dens) V 2 cepistis V 5 plenissime V 6 insisstite V curasti V, corr. pa 8 di ustissima V, corr. a 9 data dq cons. ss. V; ego supra inserui ) [*]( 175. Dat. (simul cum ep. 227) a. 519 die 3 Dec.; per Paulinum. Edd. Car. I1 508; Collect. Concil.; BTA-I 431; Thiel 905; commemorat Bar. ad a. 519, 134. De similitudine epistulae 173 cf. quae illius initio subnotaui. 17 simplicem Thiel pura V, corr. 0 21 alexandrinam V, corr. 0 22 ea V: tua o2 23 uel scripsi: ut V, et p 24 istis V: ipais Car. militati V, corr. 02 )

632
praeponere nitebatur ecclesiae; melius enim in solo patriae tanti accipis sacerdotii dignitatem, ut Aegyptios populos doceas quam inter Syros nouos et incognitos homines in alia orbis parte progenitus errare uidearis.

Thomae quoque et Nicostrati fratrum et coepiscoporum nostrorum obseruatio longa nos contristat et miramur, cur apud catholicum principem rectae fidei laborare uideantur episcopi. quorum desideria tua debebit caritas subleuare agendo, quatenus optata consequentium maeror conuerti possit in gaudium.

Iohannes Nicopolitanus episcopus per Ammonium diaconum nobis scripsit, quod ei aliqui maliuoli apud principem nitantur generare calumniam: quem dilectioni tuae commendamus hortantes, ut elabores, ne eius quieti inimicorum possit nocere subreptio.

quem Ammonium diaconum ad nos uenientem in sedis apostolicae noluimus communione suscipere tamdiu, donec habito cum Sergio diacono tractatu quid ordinari debuerit quaereremus, et hoc deliberatio nostra supra dicto diacono probabilis inuenit, ut per testimonium libelli communioni catholicae iungeretur: quo libello sollemniter oblato nostrae offerentem communioni significamus adiunctum.

Paulinum ecclesiae Romanae defensorem commendamus et hortamur, ut nihil indispositum pro festinatione uestri reditus relinquatis, quia melius cuncta sub prolixitate temporis cum dei nostri iuuamine disponuntur et gratius est, < si > sub mora omnium ecclesiarum ordinetur status quam cum per festinationem aliquid imperfectum remaneat, unde iterum et labor nobis generetur et nostris afferatur ordinationibus difficultas. Data die <quo> supra cons. ss. [*]( 2 accipies Car. egypcios V 3 homine V, corr. 0 4 urbis V, corr. 02 5 fratrum Car.: et fratrum V 9 memor V, corr. 02 cor uerti V, corr. a 11 aliquid V (cfp. 630, 5), corr. 02 nituntur Car. 15 noluisti V, corr. a man. post. (cf. p. 630. 9) 17 <de> supradicto 02 23 temporibus V, corr. 02 24 si addidi, ut p 25 festinacione V, coir. a 27 die <quo> supra scripsi (i. e. 3 Dec. a. 519): dlf Y )

633
(176.)

HORMISDA IUSTINIANO ILLUSTRI. Benedicimus ineffabile diuinitatis auxilium, quia de ecclesiarum pace uniuersitatis desiderium sub tranquillitate agnouimus fuisse completum. quod quidem non praeter opinionem nostram contigit fieri, quia religiosissimi Augusti praesumpti genere spem semper gessimus de quiete et credidimus faciendum sub principe Christiano, <quod> de adunatione erat in uoto.

quare habebit gloriosus imperator de hac causa triumphorum titulos, non quibus se obliuio mortalitatis interserat, sed quos diuinitatis gratia sub perpetuitate confirmat, et uobis quoque caelestis remunerationis non deerit praemium, qui adiuuistis boni principis institutum atque obsequio conuenienti desiderio horrorem segregationis fecistis excludi. benedictus dominus deus noster, qui uisitauit et fecit redemptionem plebis suae!

superest nunc ut, quia uobis huiusmodi officium certum est prouidentia diuinitatis iniunctum, adcingatis, ut ait, lumbos et pacificae adhortationis uiribus persequamini, a quibus pacem non uidetis agnosci, maxime quia gloriae uestrae detrahitur, si quid in hac causa fuerit minus impletum. circuminspicite omnia fide qua uiuitis et diligentia qua uigetis occurrite omnibus incursibus, quibus religionis Christianae reuerentiam uidetis esse uexatam, ut instantiae uestrae boni possimus cum exultatione dicere: reminiscentur et [*]( 14 Luc. 1, 68 17 cf. Esai. 32, 11 24 Psalm. 21, 28 ) [*]( 176. Dat. ut ep, 168. Edd. Car. I* 503; Collect. Concil.; BTA I 4.26; Thiel 881. 6 agusti psumti V 7 et <quod> Car. 8 quod inserui uotum V, correxi; id quod restitui, requiritur etiam exeuntium syllabarum consonantia (auxilium .. desiderium .. completum, genere.. quiete, Christiano .. uoto etc.) 10 sq. super petuitate V, corr. a man. rec. 11 confirmet edit. reg. euersa syllabarum consonantia (interserat.. confinnat) 12 descrit V, corr. 02 adiuuisti V, corr. Car. 13 conuenientis V, corr. edit. reg. 16 huiuscemodi uulgo cum a 19 ga quod ante gloriae exhibet V del. Hartel: gra (= gratia) a, gratiae Car. 22 hoc currite V, corr. 0 23 boni V; bene 01 )

634
conuertentur ad dominum omnes fines terrae.

quae cum ita sint, uos qui ecclesiae catholicae tranquillitatis fecistis initium, procurare decet effectum: non deerit saluatoris nostri fauor in perfectione, qui uobis hoc opus inspirauit incipere. Data die quo (supra) cons. ss.