Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Iohannes Nicopolitanus episcopus per Ammonium diaconum nobis scripsit, quod ei aliqui maliuoli apud principem nitantur generare calumniam: quem dilectioni tuae commendamus hortantes, ut elabores, ne eius quieti inimicorum possit nocere subreptio.

quem Ammonium diaconum ad nos uenientem in sedis apostolicae noluimus communione suscipere tamdiu, donec habito cum Sergio diacono tractatu quid ordinari debuerit quaereremus, et hoc deliberatio nostra supra dicto diacono probabilis inuenit, ut per testimonium libelli communioni catholicae iungeretur: quem libellum sollemniter oblatum et nostrae offerentem communioni significamus adiunctum. Data.