Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

haec tibi rectissime cogitanti non deerit suo militi praesidium ducis, et quanto hostium multiplicantur insidiae, tantum summi gratia rectoris aduersantis uenena misericordiae suae facit esse materiam, sicut sermo apostolicae ueritatis asseruit dicens: ubi abundauit iniquitas, superabundauit gratia; tu tantum diuinis rectissimisque inhaereas institutis ecclesiasticam fouendo concordiam, ut ueluti quodam pacificae uoluntatis signatus indicio illius esse discipulus adproberis, qui ait: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis.

hortare etiam quamquam sponte ad recta tendentem filium nostrum clementissimum principem Iustinum Christiano saeculo diuinitus comparatum ea perficere, quae regalibus litteris dignatus est polliceri, ut missis ad eos edictis, quos ab ecclesiae matris uberibus etiam nunc deuius error abducit, diabolicam fraudem et auctoritate religionis et moderata potestate compescat imperii eamque sibi contra communem totius humanitatis hostem maximam ducat esse uictoriam, si supernae auxilio diuinitatis uetusti serpentis uenena compresserit.

de Antiochenae quoque atque Alexandrinae ecclesiarum statu non supersedeas esse sollicitus et clementissimo subinde principi supplicato, ut in his quoque pacem religiosa ordinatione restituat, quatenus bonis coeptis plenae cumulum perfectionis adiungat. frustra enim bonum opus incipitur, si non in totum perfectio subsequatur.