Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA IOHANNI EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO. Consideranti mihi tuae scripta caritatis, in quibus cum sede beati apostoli Petri unam tibi fidem esse professus es, prophetica libet exclamare licentia: ecce quam bonum et quam iocundum est habitare fratres in unum! neque enim refert, quam longinquis locorum spatiis diuidamur, quando iam deo auctore una fidei cohabitatione coniungimur.

nunc enim misericordia procurante diuina in unius corporis uultum dissipata olim Christi membra conueniunt et ab iniquissimis direpta latronibus annuntiata propheticis uocibus domini nostri redintegratur hereditas et uere in huius petrae fide, id est apostolorum principis firmitate, Orientalis ecclesiae fundamenta [*]( 19 Psalm. 132, 1 26 cf. Matth. 16, 18 ) [*]( 3 adhunc V, corr. 02 4 et add. Car. 5 quam V: qua Car. Thiel demiserit p: dimiserit F, immiserit Bar., <non> demieerit Thiel 8 <ab% add. Car. 9 regionemque V, corr. pJ Bar. 13 ingeneranda Y, corr. Car. 14 Iulii Car.: fet V Euthorico Y consule add. Car. ) [*]( 169. Dat. ut ep. 168. Edd. Car. 12 502; Collect. Concil.; BTA I 424; Tltiel 879; commemorat Bar. ad a. 519, 77. 20 est om. a cum Vulgata 21 loquorum V 25 annunciat apropheticis Y )

625
solidantur. quae cum facta tuis litteris indicentur, tempestiua exultatione dicendum est: quam speciosi pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona!

gratias igitur excellentissimae trinitati, quae consentientes in Christum ecclesiae ac rei publicae dedit esse rectores! enimuero magna rerum salus est, quotiens in fidei catholicae ueritate sacerdotes ac principes mens una conectit. hoc firmum pacis uinculum est, haec caelitus demissa societas; neque enim fas est, in quo uident concordare praepositos, aliud sentire subiectos.

an dubium est cuncta haec prouidentiam disposuisse unam : primum eum principem esse delectum, qui cum se hominum suscepisse uideret imperium, non se oblitus est deo esse subiectum: dehinc quod talem fraternitatem tuam ecclesiae suae praesulem dedit, quem non esset ambiguum cum sede nostra, id est apostolica, certam mansuramque fidei subiturum esse concordiam? etenim libello a nobis fidei libenter accepto, cum redintegrationis in Christo fueris auidus, numquam in praedestinatione diuina fuisse a nobis cognosceris alienus.

itaque, dilectissime frater, dei nostri sponte currentibus instate beneficiis; sparsi olim gregis plenius membra colligite et custodite collecta. memento nunc clemen<ter> te adsignatae a Christo nauis esse rectorem; fac cogites diabolicae contumaciae spiritus quieti itineris secura turbantes nec te lateant fluctus tempestatis incertae, quos euigili mente prospicias et erecta in deum ratione compescas.

nulla tibi commissi negotii neglegentia clauum dominicae ratis extorqueat; illud unicum [*]( 2 Rom. 10, 15 ) [*]( 1 tempestatiua V, eorr. p 3 enangelizanzium V 4 sq. conaentientes .. ac edit. reg.: consencientia .. hanc V 4 Christo uulgo 7 ac o: hac V 8 dimissa V, correxi neque o2: namque V 9 quo a: co V concordari V, corr. Coust. propositos V, corr. 02 10 sq. pronidencia .. diuina V, corr. 02 11 dilectum V, corr. o1 12 susscepisse V oblittts V 14 ecclesiam V, corr. 02 18 diuine V, corr. 0 21 clementer te scripsi: clemen te V, clementer o 22 esse tOte> 02 23 secura p3: et cura V turbantis V, corr. Bull. Taur. (non p) 25 erecta o2: te erecta V compesscas V: compensas Car., componas Coust. ) [*]( 40* )

626
recti itineris signum fixis semper optutibus intuere, quo certius et reflantis diaboli turbata contemnas et ad promissi portus tranquilla peruenias. haec est enim Christiani palaestra certaminis: tali Christi militiae sempiternae uitae palma proponitur.

haec tibi rectissime cogitanti non deerit suo militi praesidium ducis, et quanto hostium multiplicantur insidiae, tantum summi gratia rectoris aduersantis uenena misericordiae suae facit esse materiam, sicut sermo apostolicae ueritatis asseruit dicens: ubi abundauit iniquitas, superabundauit gratia; tu tantum diuinis rectissimisque inhaereas institutis ecclesiasticam fouendo concordiam, ut ueluti quodam pacificae uoluntatis signatus indicio illius esse discipulus adproberis, qui ait: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis.

hortare etiam quamquam sponte ad recta tendentem filium nostrum clementissimum principem Iustinum Christiano saeculo diuinitus comparatum ea perficere, quae regalibus litteris dignatus est polliceri, ut missis ad eos edictis, quos ab ecclesiae matris uberibus etiam nunc deuius error abducit, diabolicam fraudem et auctoritate religionis et moderata potestate compescat imperii eamque sibi contra communem totius humanitatis hostem maximam ducat esse uictoriam, si supernae auxilio diuinitatis uetusti serpentis uenena compresserit.

de Antiochenae quoque atque Alexandrinae ecclesiarum statu non supersedeas esse sollicitus et clementissimo subinde principi supplicato, ut in his quoque pacem religiosa ordinatione restituat, quatenus bonis coeptis plenae cumulum perfectionis adiungat. frustra enim bonum opus incipitur, si non in totum perfectio subsequatur.

commendamus praeterea legatos a sede apostolica destinatos, quos ita faciat [*]( 9 Rom. 5, 20 13 Ioh. 14, 27 ) [*]( 2 et reflantis scripsi: ereflantis V, perflantis 02 4 praeponitur V, corr. oa 7 tanto edit. reg. 9 superhabundauit V 10 <et> gratia Car. cum Vulgata anni 1590 12 signa? V, corr. p2 dissciplus Y 19 auctoritatem V, corr. 02 20 eaque V, corr. 02 21 communionem V, corr. 02 ostem Y 25 principis V, corr. pa: principe 02 pace V, corr. p )

627
ad nos tua dilectio remeare, ut nobis plenam referre queant de restituta uniuersis ecclesiis pace laetitiam. Data VII Id. Iul. cons. ss.